Pagina:Patrologia Latina Vol. 54.pdf/73

Haec pagina emendata est
141
142
SERMO II.

giorem sermonem non patiebatur. Secundus vero sermo Honorabilem recitatus fuit in die anniversario, recurrente, uti Leo ait, per suum ordinem die, quo me Dominus episcopalis officii voluit habere principium. Difficultas quam Garnerius obtrudit ex voce sermonis apud nos secundi provehit, si S. Leo unum saltem annum in pontificali sede transegisset, levis est, quæ cum unius litteræ emendatione facile tollatur scribendo provexit, e librariorum oscitantia potuit proficisci. Forte etiam provexit in nonnullis emendatioribus codicibus legebatur; sed cum hic sermo junctus fuit cum priore, qui diem ipsum ordinationis respicit, in tempus præsens traducta fuit lectio, ut cohærentia cum antecedentibus servaretur. Eadem ratione scriptum fuisse videtur, ipse mihi fiet, quod pontificatus initio convenit, pro ipse est, quod in nonnullis mss. exemplaribus custoditum, uti anniversario diei magis conveniens, restituimus. Unionem vero duorum sermonum in unum nemo miretur : nam in ipsis Leonis codicibus alia ejusdem generis exempla reperimus. Sic in mss. libris collectionum primæ et secundæ, duo sermones de jejunio decimi mensis, tertius et quartus in unum coeunt. Forte cum primus sermo visus esset brevior quam usitatæ lectiones divini officii postularent, duos simul conjungere in aliquibus lectionariis etiam antiquioribus placuit, ex quibus eadem conjunctio in plerasque collectiones manavit.


141 A
7 SERMO PRIMUS.
[1] De Natali ipsius S. Leonis I; habitus in die ordinationis suæ.
 
Synopsis.S. Leo absens electus gratias pro beneficio rependit, et Ecclesiæ suæ preces sollicite postulat.
 
Laudem Domini loquatur os meum (Ps. cxliv, 21), et nomen sanctum ejus anima mea ac spiritus, caro et lingua benedicat. Quia non verecundæ, sed ingratæ mentis [2] indicium est, beneficia tacere divina; et satis dignum est a sacrificiis Dominicæ laudis obsequium [3] consecrati pontificis inchoare. Quia in humilitate nostra memor fuit nostri (Ps. cxxxv, 24) Dominus, et benedixit nobis : quia fecit mihi mirabilia magna solus (Ibid., 4), ut præsentem me [4] crederet vestræ sanctitatis affectio, quem Bfecerat necessitas longæ peregrinationis absentem. Ago igitur Deo nostro gratias, et semper acturus sum pro omnibus quæ [5] retribuit mihi. Vestri quoque favoris arbitrium debita gratiarum actione concelebro, evidenter intelligens, [6] quantum mihi possint reverentiæ, amoris et fidei studia vestræ dilectionis impendere, animarum vestrarum salutem pastorali sollicitudine cupienti, qui tam sanctum de me, nullis admodum præcedentibus meritis, judicium protulistis. Obsecro igitur [7] per misericordias 142 ADomini, juvate votis quem desideriis expetistis, ut et Spiritus gratiæ maneat in me, et judicia vestra non fluctuent. 8 Præstet in commune nobis omnibus pacis bonum, [8] qui vobis unanimitatis studia infudit : ut omnibus diebus vitæ meæ, in omnipotentis Dei servitium, et ad vestra paratus obsequia, cum fiducia possim Dominum deprecari : Pater sancte, conserva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi (Joan. xvii, 11) : semperque proficientibus vobis ad salutem, magnificet anima mea Dominum, et in futuri retributione judicii ita mihi apud justum Judicem sacerdotii mei ratio subsistat (I Thess. ii, 19), ut vos mihi per bona opera vestra sitis gaudium, vos corona, qui bona voluntate sincerum præsentis vitæ testimonium præstitistis. [9] Per Christum BDominum nostrum.


SERMO II.
De Natali ejusdem II; habitus in anniversario ordinationie suæ.
 
Synopsis. — I. Nemini vel de justitia sua præsumendum, vel de misericordia Dei diffidendum. — II. Conventus episcoporum in anniversario die consecrationis Romani pontificis, quem Petri hæredem Ecclesia tumquam Petrum suscipit.
 
[10] Cap. I. — Honorabilem mihi, dilectissimi, ho-
  1. Ita inscribitur in aliquot præstantioribus codicibus, ac præsertim in antiquissimo Vaticano 3836, nec non in alio perantiquo Vat. Longobardicis, ut vocant, litteris exarato. Concinit etiam hæc inscriptio cum antiqua appellatione diei ordinationis, quem natalitium vocat ipse S. Leo serm. 4, c. 4, et diem natalem nominant similiter Xystus III, epist. ad Cyrillum num. 3, ac epist. 2, ad Joannem Antiochenum, Paulinus Nolanus epist. 20, ad Delphin num. 2, nec non Hilarus papa epist. 2, ad Ascanium, cap. 2. In antiquis etiam sacramentariis, ac præsertim in vetustissimo ms. Veronensi 80, quod Romanum fuit, et Leonis ævum redolet, Missa diei anniversarii consecrationis pontificum hunc titulum præfert : In Natali episcoporum. In posterioribus autem codd. huic et sequentibus sermonibus inscriptio est : De ordinatione sua, vel De assumptione sua; in vulgatis vero, In anniversario die assumptionis ejus. Titulus peculiaris legitur in mss. tertiæ collectionis, ex quibus prima editio profecta est, nimirum : In assumptione sua ad pontificatum gratiarum actionis sermo I. In tabula ms. Casanatensis collectionis secundæ, sermo B. Leonis papæ in die ordinationis suæ factus. Tandem in cod. Vallicell. A, 7, De laudibus apostolorum; sequens vero sermo, De Natali S. Petri apostoli.
  2. Codex Vaticanus Longobard., vitium.
  3. Alias consecrationis. Post pauca duo codd. Vallicell. omittunt mihi ante vocem mirabilia.
  4. Editi cum aliquot codd. habebant cerneret. Substituimus crederet ex aliis mss., ac præcipue ex Vat. Longobard., nec non ex antiquissimo Vat. 3836, cum hæc lectio congruentior visa sit. Mox quidam codd. pro fecerat habent fecit.
  5. Sic plerique et vetustissimi Romani codices. Editi, tribuit.
  6. Prima editio: Quantum mihi profuit et reverentiæ amoris et fidei studia vestræ dilectioni impendere. Idem habetur in Vat. Longobard, ubi solum loco verbi profuit legitur possent.
  7. Alias, per misericordiam.
  8. Erat in editis: Qui nobis unanimitatis studia infudit. At Vat. 3836, unanimitatis vocem postponit voci studia, syntaxi plane Leonina. Vobis autem emendavimus non tam ex prima editione, quam ex codice Longobardico ac tribus aliis Vaticanis, eo quod eligentium unanimitatem Leo indicare videatur. In his tamen codd. habetur etiam vobis in anteriori membro : Præstet in commune vobis omnibus pacis bonum; ubi pacem tum sibi tum auditoribus communem Leonem præcari arbitramur. Iidem mss. cum prima editione humanitatis pro unanimitatis præferunt. Lectionem nostram confirmat cod. Vallicel. 26.
  9. Hanc clausulam ex illis codicibus adjecimus, qui sermonem hoc loco finiunt, ut in præmissa admonitione diximus.
  10. Jungebatur hic sermo, inserta hoc loco particula igitur, cum sermone antecedenti. Cur separavimus, in admonitione, quam antecedenti sermoni præfi-