Pagina:Patrologia Latina 18.djvu/12

Haec pagina nondum emendata est

testimonio habiti sunt. Porro tribus hisce voluminibus emendicatis, triplex Severi Sulpicii historia contexebatur . . . . Verum cum primo in libri cujusque vestigio compendium nostrae fidei a D. MARTINO conscriptum agnovissem; obstupui sane, cur cum toties Severus e prelis prodiret, illius ne mentio quidem facta sit. Sed, ut arbitror, praeter characterum antiquitatem, rei ipsius eos difficultas deterrebat. Nec enim suis periodis, virgulis caeterisve notulis contextus definiebatur: adeo ut quibusdam ambiguus, aliis mancus, omnibus abstrusior appareret. Nam cum summa brevitate rem omnium difficillimam complectatur; quis inter dictiones incircumscriptas adeo perplexas, quid certi elicere potuisset? . . . Operae praetium igitur duxi suis punctis, quasi vinclis, effluentes dictiones cohibere, sicque facile D. MARTINI Confessionem reddere. Et ne quid deesset, annotatiunculas addidi, ne cujus vocis obscuritas diutius lectorem suspenderet.» Deinceps vero noster editor Parisiensis libelli praestantiam edisserere pergens, complures haereses hac sua Confessione B. Martinum evertere ostendit, Ebionis, Cerinthi, Marcionis, Manetis, Apollinarii, Arii, Macedonii ac Eunomii. Quibus enarratis, ita concludit: «Vides, Christiane lector, ut compendiose multas haereses noster Martinus enecet? Illis quippe temporibus exstitit, quibus aut qui Trinitatem, aut qui unicam divinitatem evertere nitebantur, pullularunt . . . . Expende vero quot schismata, factiones et sectae, quo tempore floruit, emerserint: tum facile agnosces non abs re hanc de Trinitatis et unius divinitatis fide editam sententiam.» Haec ille. Quae quidem omnia si quis accurate perpendat, arguet enimvero, mea quidem sententia, nonnullos viros eruditos ejusmodi Confessionem minus recte suspectam habuisse; quae nimirum in primis vetustissimorum codicum fide et auctoritate munitur: digna plane quae eum Expositione fidei Gregorii Thaumaturgi conferatur [6], si paucas demas duriusculas voces, librariis forte vitio vertendas.

SANCTI MARTINI

TRINÆ UNITATIS ET UNIUS TRINITATIS

CONFESSIO.

Clemens Trinitas est una divinitas, ut autem per sacramentum cognoscatur: unitas est[1] ab eo qui est sanctus, et spiritus: a quo, qui est, et unigenitus sic exsistens divinae naturae, lucis, spiritus, a se, se per naturam, per substantiam majestatis, potestatis, virtutis, divinae lucis. Spiritus unus in duobus, et uterque in id ipsum: pater in filio, filius in patre, in sancto Spiritu. Sic tribus personis, confitemur[2] corpus praescientiae: quod super omnia, cuncta concludit. In hoc mysterium ergo credimus, esse ex nullis exstantibus cuncta orta, quod mysterium mens humana concipere non potest, nec oratoria lingua enarrare, neque diffusi sermonis bibliothecarum volumina, si totum mundum libri repleant, divina scientia non possit inenarrabilis enarrari: qui est indicibilis, nullo modo possit describi, neque concludi aut verbum aut substantia propria divinitatis suae. Qui est fons divinae lucis, luminis, suae substantiae, naturae. Sileat lingua oratoria, quia deficit sermo de indicibili: cum consummaverit mens humana de divina majestate dicere, tunc incipit. Quanta sit autem divina clementia, nemo scit, nisi qui genuit: et nemo comperit secreta patris, nisi is qui per naturam, nascendi initium amisit. Omnis ergo mansuetudo et modestia peritorum, convertatur ad prophetam: et dominica auctoritate praesumat, dicendo: Credidi, propter quod locutus sum (Psal. CXV, 10). Quod autem per mysterium simplex sit professio, ut fundamentum Ecclesiae, solidatae Apostolica auctoritate, praedestinatio sequens praesumat, dicendo. De caetero nemo mihi molestus sit, ego credo in Christum, et hunc crucifixum. Quia cum confitetur filium hominis, confitetur et sanctum Spiritum: quia e sancto Spiritu, et Maria virgine mediator nascitur: cum confitetur primogenitum, necesse est de unigenito, qui testimonium dicat, unum et solum sine origine esse:[3] tertiam personam patrem confitetur, exsistentem divinae naturae, lucis. Spiritus ut dixi, qui secundum divinam naturam, ut supra dixi, est unus in duobus, et uterque in id ipsum; pater in filio, filius in patre, in sancto Spiritu[4] in sancta Ecclesia. Nunc et in immortalia saecula saeculorum. Amen.

  1. Ab eo, etc. Al. ab eo qui est Spiritus sanctus, a quo, etc.
  2. Corpus praescientiae. Id est, ipse qui praescit ab aeterno omnia, cujus praescientia est ipsius substantia. BEAUX.
  3. Tertiam personam patrem. Pater tertia est persona, quia trium una est. ID.—Al. unum et solum sine origine esse in tertiam personam patrem.
  4. In sancta ecclesia. Al. unum in sancta ecclesia.