Pagina:Patrologia Latina 18.djvu/11

Haec pagina nondum emendata est

APPENDIX AD SÆC. IV.

AUCTORES ET MONUMENTA VEL INCERTÆ ÆTATIS, VEL DUBIÆ AUCTORITATIS,

VEL TANTUM CONNEXIONIS CAUSA PATRIBUS ADJUNCTA.

ANNO DOMINI CCCXCIX.

SANCTUS MARTINUS

EPISCOPUS TURONENSIS.

(Ex Galland. Vet. Patr. Biblioth. t. VII.)

PROLEGOMENA.

I. Non tantum vitae sanctitate, verum etiam doctrinae laude praestantissimum fuisse beatum MARTINUM ecclesiae Turonicae antistitem, luculenter satis testatur qui eum probe noverat Sulpicius Severus. Sic enim ille [1]: «Jam vero, inquit, in verbis et confabulatione ejus quanta gravitas, quanta dignitas erat! quam acer, quam efficax, et quam in absolvendis scripturarum quaestionibus promptus et facilis!---Jesum testor spemque communem, me ex nullius umquam ore tantum scientiae, tantum ingenii, tam boni et tam puri sermonis audisse. Quamquam in Martini virtutibus quantula est ista laudatio! nisi quod mirum est, homini illitterato ne hanc quidem gratiam defuisse.» Et alibi [2]: «Jam si ad laevam, Achaiae sinum paululum devexus intraveris, sciat Corinthus, sciant Athenae, non sapientiorem in Academia Platonem, nec Socratem in carcere fortiorem: felicem quidem Graeciam, quae meruit audire Apostolum praedicantem; sed nequaquam a Christo Gallias derelictas, quibus donaverit habere Martinum.» Haec Sulpicius.

II. Porro sub tanti Patris nomine circumfertur Confessio Trinae unitatis et unius Trinitatis, stylo simplici et alicubi obscuriore, librariorum fortasse inscitia, conscripta; quam anno 1512 primus edidit cum aliis veterum opusculis Jodocus Clichtoveus. Deinceps vero saepius idem libellus, virorum eruditorum Petri Pithoei, Casparis Barthii, Christiani Daumii aliorumque opera, typis denuo consignatus comperitur. Exstat praeterea in plerisque Patrum bibliothecis et in collectionibus conciliorum excusus. De eo autem haec habet Combefisius [3]: «Exscripseram, inquit, sermonem de sancta Trinitate, ejus (Martini) praenotatum nomine, ex codice em. card. Mazarini; sed ita in eo vitiosum, ut non visum sit repraesentare: id inde factum videtur, quod antiquarius ex vetustioribus membranis aut ceris non satis feliciter potuerit exscribere. Est tamen ille, conjecturae his quae Severus de illitterati Martini eruditione ac facundia, tanta scribit obtestatione.» Ita Combefisius, ea respiciens quae modo ex Sulpicio recitavimus. Ex priscis item membranis eamdem Confessionem Trajecti evulgavit anno 1514 Theod. Pulmannus, cujus varias lectiones ad suae editionis calcem quae Cygneae prodiit 1677 rejecit Daumius.

III. Verum prae caeteris commendanda videtur Thomae Beauxamis solertia; qui tres vetustissimos codices nactus, eorum collatione diligenter instituta, eumdem sancti praesulis Turonensis libellum brevi commentario illustratum subjectumque Vitae beati Martini a Sulpicio Severo conscriptae, prelo commisit Parisiis anno 1571. Quandoquidem vero hanc editionem reliquis multo emendatiorem secuti sumus, quae praeterea inter rariores recensetur [4]; juverit proinde nonnulla ex eodem Parisiensi editore in medium proferre, quibus dum ille studium suum in hanc opellam impensum prodit, ejus pariter sive integritatem, sive pretium astruit. Sic igitur ille [5]: «Tria, inquit, e diversis bibliothecis volumina mihi prolata sunt, quae manus ipsa, satis antiquissima esse contestabatur: characteres enim aliis qui ante mille annos in usu erant, collati, persimiles omnium