Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/99

Haec pagina nondum emendata est

natus homo processit. Ecce caro de Virgine! sub sacramento communicandae carnis. Ecce quod sumitur de altari! Ad naturam aeternitatis nos univit. Ecce corpus nostrum, quod est Ecclesia! Jam credo patere, quod beatus Ambrosius dixerat, tandem esse, ut subaudiatur naturaliter. Et Augustinus, Hieronymus et Fulgentius: aliud esse, ut subaudiatur specialiter. Et quia cultus justitiae pietas est, vel sapientia pietatis est fructus, aliquando quidam simplices et idiotae, ferventes vero bonis operibus et pietate, melius pura proficere fide, quam fucato sermone. Senes illi in Vita Patrum, alium aeque senem ac virum sanctum, sed pro hoc mysterio dubium, non dialecticis argumentationibus, sed verbis simplicibus et oratione compulerunt ad credendum, illud

quod suminus de altari, naturaliter esse corpus Domini, cum et in veritate, non figuratum. Ecce quantum fides proficit, ubi sermo deficit! Et nos aliquando, antequam tantorum virorum, Cyrilli dico et Hilarii, auctoritatibus instrueremur, hanc supra dictorum sanctorum (quae [cod., quia] posterioribus visa est) discrepantiam [cod., discrepantia] alicujus dialectici argumenti sede absolvere meditabamur. Non enim ars illa, quae dividit genera in species, et species in genera resolvit, ab humanis machinationibus est facta; sed in natura rerum ab Auctore omnium artium, quae verae artes sunt, et a sapientibus inventa, et ad utilitatem solertis rerum indaginis est usitata; sicut scriptum est: «Producat terra animalia in species suas (Genes. I, 24).» Sed primo

occurrebat, aliquam medietatem arithmeticae ponere, secundum aliquam de proportionalitatibus numerorum, quas in proportionibus, inque differentiis terminorum contemplamur. Sed nec et ista humanis machinationibus est facta, quia ineffabilis atque divinae virtutis in ea est sapientiae constantia, ad quam dicitur: «Omnia in mensura et pondere et numero constituisti» (Sap. II, 21). Constituantur duo termini supremi, et horum medius, aequis quidem differentiis, sed proportionaliter differentes. Ad hanc similitudinem iterum constituantur duo termini supremi, praedicatus, et subjectus, et horum medius subalternus; ut sicut primus praedicatur de medio, ita medius de ultimo, ac per hoc primus de ultimo. Ne ergo dubites ultimum inesse primo, id est primum

praedicari de ultimo: cum, si ultimus insit medio, medius vero primo; certissime ultimus insit primo. Hac etenim similitudine et cosmopoeia, id est, mundi factura, solidata est, scilicet quod duo extrema, id est ignem et terram, duo media, id est aer et aqua, indissolubiliter devinxerunt. Et hae quidem similitudines sunt, quae non ex toto, sed ex parte sui, sicut et aliae multae in divinis Scripturis aptantur triplicitati, secundum Augustinum, corporis Domini. In istis enim similitudinibus major terminus et minor, et praedicatum, et subjectum invenitur; in sacramento autem corporis Domini quid humana ad divina? Nihil majus, aut minus, non praedicatum et subjectum invenitur. Non est enim diversitas, ubi

est unum; quia non duo aut tria corpora, sed unum. «Unus panis,» ait Apostolus, «unum corpus multi sumus in Christo (I Cor. X, 17).» Et: «Erunt duo in carne una (I Cor. VI, 16). Sacramentum hoc,» ait Apostolus, «magnum est; ego autem dico in Christo, et in Ecclesia (Ephes. V, 32),» id est in nobis, qui sumus corpus Christi, quod est Ecclesia, et in carne Christi, quae nata est de Virgine Maria; quibus, vel cui intervenit media, quae utrasque juvat, quae sumitur de altari, digne percepta.

VIII. Quam triplicitatem, sed unitam, significavit David in libris Regnorum, qui efferebatur in manibus suis. Non enim ad litteram quisquam ferri potest in manibus suis. Sed verus David, id est Christus, efferebatur in manibus suis, quando recumbens

in coena cum integro corpore, quod natum fuerat de Virgine, in morte ponendum, resurrecturum, coelis tamen glorificatum inferendum, ad dexteram Patris collocandum, corpus, quod nos nunc sumimus de altari, manibus suis, id est, vero suo corpori connaturale et conformatum, discipulis suis, id est corpori suo, quod sumus nos vel Ecclesia, obtulit communicandum. «Nemo quippe ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13).» Sed caro ascendit, quae non descenderat, jam quippe deitati unita erat. Unde et beata Maria non solum Christotocos (<NOBR>Χριστοτόκος),</NOBR> sed etiam theotocos (<NOBR>Θεοτόκος)</NOBR> meruit fieri. Quapropter sic intelligendum: Nemo ascendit in coelum cum carne, nisi qui descendit cum deitate.

Ad hoc enim particeps factus est humanitatis nostrae, assumendo carnem nostram de Virgine: ut nos, id est Ecclesiam, participes factos divinitatis suae, uniret corpori suo, sumpto de Virgine, eucharistia, quae sumitur de altari, mediante et confirmante. Ipse namque reformavit corpus humilitatis suae. Ergo sicut Pater in Filio per deitatem naturaliter, et sicut Filius in nobis secundum assumptionem humanitatis naturaliter, et sicut nos in eo sumus per unitionem carnis naturaliter, dum secum hoc, quod nos sumus, in Deo est: ita naturam carnis suae ad naturam aeternitatis sub sacramento nobis communicandae carnis admiscuit. Sicut ait ipse Christus: «Ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis sint (Joan. XVII, 21).» Et

iterum: «Ut sint unum, sicut et nos unum sumus, et ego in eis, et tu in me (Joan. XVII, 22). Ecce evidens et manifesta ex ipsius Christi Domini nostri [verbis] praefata distinctio! Et ut per hoc evidentius elucescat hujus etiam sacrificii distinctio, ponamus figuratim.

Quod ita potest construi: Christus, inconsumptibilis, invescibilis. Eucharistiam, sumendam,