Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/85

Haec pagina nondum emendata est
157
158.
DE RATONALI ET RATIONE UTI

LECTORI.

Inter opera Gerberti recensetur «Rhythmomachia, edita Lipsiae 1616 fol. cum gloriosissimi principis Augusti Luneburgensium (sub pseudonymo Gustavii Seleni) libris quatuor de ludo Scacchorum.» Haec Benedictini auctores Galliae litterariae, haec Fabricius, haec omnes qui duobus abhinc saeculis de scriptoribus ecclesiasticis commentati sunt. Quibus an merito fides hucusque adhibita ex libro ipso quem post Fabri Stapulensis, Buxerii et Barrozzi lucubrationes, Selenus edidit, inquirendum nobis erat; sed nihil lucis attulit: totus est enim in ludi Scacchorum variis exercitationibus enucleandis. Pagina quidem 443 legitur titulus «Rhythmomachia, nobilis et retustissimus ludus Pythagoricus, quem Gallico idiomate a Francisco Barrozzi, nobili Veneto, scriptum, Germanicum fecit Gustavius Selenus.» Nonne hujus opusculi fons Gerberti Rhythmomachia? Sed de Gerberto nonnisi haec mentio inter alia quae apud Buxerum fol. 42 a t apud Selenum pag 494 leguntur:

«Thomas Topcliphus, Anglus, copiam mihi fecit cujusdam libelli qui, ut ille retulit, decerptus est ex quodam veteri libro Chaldaico, ac Anglico sermone donato, et quamdam ludendae Rhythmomachiae rationem continet; quam in hoc meo libello praetermittere nolui; praesertim cum in hac sim opinione, hanc progressionis formam (quae scacchicae respondet) nostri ludi perfectionem esse, quamque veteres in ludendo secuti sunt; qua de re conjecturam capio progressum scacchorum et incessum indidem suam originem traxisse. Hinc satis integrum est intueri quam severe et stoice a quibusdam veteribus hic ludus descriptus sit: qui, dum contemplatione ludi contenti sunt, contempserunt id in hujus ludi exercitatione quod neque ingratum neque injucundum ludentibus fuisset. Hi vero sunt, GILBERTUS papa, Hermannus Contractus, Castrensis, Nicolaus Orestinus. Quos hac nostra memoria sunt imitati Orontius Finaeus, Delphinas, Jacobus Faber Stapulensis; neque ego hactenus ab eorum vestigiis discessi. Sed cum viderem hanc contemplationem a recreatione sejunctam, interdum esse mole tam, valde laetor recepisse me id quod jampridem abscissum erat, et separatum quod ad hujus exactam expletionem maxime facere videbatur.»

Liber Jacobi Fabri Stapulensis, de quo supra Buxerus, nonnihil forsan lucis afferret, sed hucusque lucubrationem hanc videre nobis non contigit.

En eruditus lector habet quae de Gerberti Rhythmomachia conjicere potuimus: litem ipsi dirimendam relinquimus.


GERBERTI
POSTMODUM
SILVESTRI II PAPAE
LIBELLUS
DE RATIONALI ET RATIONE UTI.

Ex cod. ms. inclyti monasterii Tegernseensis in Bajoria erutus ab Adm. R. D. P. Alphonso Hueber, ejusdem loci coenobita Benedictino

(Apud R. P. Bernardum Pezium Thesaurus Anecdot. noviss., tomi I parte II, col. 147.)

PEZII MONITUM.

(Dissertatio isagogica in tom. I Thesauri Anecd.)

De hoc libello, mere dialectico, jam diximus, eum nunc, et quidem integrum, prodire ex bibliotheca Tegernseensi, post quem ibidem illico exstabat Sermo in concilio Mosomensi a Gerberto habitus, a Guilielmo Caveo in Historia litteraria nondum editis accensita, cum tamen editissimus sit, unusque fere omnia illius synodi, quam Caveus paulo post recenset, acta conficiat. Porro epistola nuncupatoria Gerberti jam in tomo I Analectorum a Mabillonio edita fuerat, qui totum opusculum istud esse Gebehardi Augustensis episcopi in notis ad eam epistolam seu Praefationem conjectabatur. At re, inquit tomo II eorumdem Analectorum, pag. 215, maturius expensa, id Gerberto adjudicare visum est in addendis ad tomum I Analectorum. Ibidem Mabillonius sub nomine Gerberti edidit sermonem de informatione episcoporum, et diversitate tituli deceptus, ut monet Itigius in Praefatione ad Tractatum de Bibliothecis et Catenis Patrum, pag. XCIII, nunquam antea editum putavit, cum tamen jam toties inter Ambrosii opera editus fuisset. Sed ad opusculum Gerberti De rationali et ratione uti revertimur, quod non in sola bibliotheca Tegernseensi, sed etiam in Emmerammensi coaeva prope manu exaratum vidimus. Idem, ni fallimur, in bibliotheca Caesarea Vindobon. exstat. In Codice Emmerammensi totum opusculam quidam versus consequebantur, quos suo nos loco restituimus.

VERSUS IN LIBRUM GERBERTI DE RATIONALI ET RATIONE UTI.

[1]Quisquis opaca velis Sophiae scandere regna,
   Istius in pratis pocula carpe libri.
Potatus citimum flectes per gramina gressum,
   Organa doctorum quo sua castra comunt.
Adveniensque thronum capies cum laude coruscum,
   Atque Sophia tibi talia fata dabit:
 
Suavis amice meas properasti semper ad aulas:
   Jam sine fine simul sceptra regamus ibi.
Imperium aequemus fastu comitante superbum,
   Et jugiter mecum nomen in astra feras.
Arduus ast multi videas ut remige linguae
   Aequora per nostra lina novella trahunt.

  1. Hi versus desunt in cod. Tegerns. sed in Emmeramammensi, saec. circ. xi exarato, Gerberti Opuscule de rat. et rat. uti post paucula quaedam subjicuntur