Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/163

Haec pagina nondum emendata est

multo minus idem silentium et nova constitutio formidanda sunt. Non enim is qui quolibet modo contra leges est, legibus praejudicare potest. Sed, o lugenda Roma! quae nostris majoribus clara Patrum lumina protulisti, nostris temporibus monstrosas tenebras futuro saeculo famosas offudisti! Olim accepimus claros Leones, magnos Gregorios. Quid dicam de Gelasio et Innocentio, qui omnem mundanam phylosophyam sua sapientia et eloquentia superant? Longa series eorum est, qui sua doctrina mundum repleverunt. Eorum itaque dispositioni, qui vitae merito et scientia cunctos mortales anteirent, recte universalis aecclesia credita est; quamvis et in hac ipsa felicitate hoc privilegium tibi ab Africanis episcopis contradictum sit, has credo quas

patimur miserias, magis quam tipum dominationis formidantibus. Nam quid sub haec tempora non vidimus! Vidimus Johannem, cognomento Octavianum, in volutabro libidinum versatum, etiam contra eum Ottonem, quem augustum creaverat, conjurasse; quo fugato, Leo neophytus in pontificem creatur. Sed Ottone caesare Roma discedente, Octavianus Romam redit, Leonem fugat, Johannem diaconem naso, dextris digitis, ac lingua mutilat, multaque cede primorum in urbe debacchatus, in brevi moritur. Cui Benedictum diaconem cognomento Gramaticum Romani substituunt; eum quoque Leo neophytus cum suo caesare non longe post aggreditur, obsidet, capit, deponit, perpetuoque exilio in Germaniam dirigit. Succedit Ottoni caesari caesar Otto,

nostra aetate cunctos principes armis, consilio, ac scientia superans. Succedit Romae in pontificatu horrendum monstrum Bonefacius , cunctos mortales nequitia superans, etiam prioris pontificis sanguine cruentus; sed hic etiam fugatus atque in magna synodo dampnatus, post obitum divi Ottonis Romam redit, insignem virum apostolicum Petrum, Papiensis ecclesiae prius antistitem, data sacramentorum fide, ab arce Urbis dejicit, deponit, squalore carceris affectum perimit. Num talibus monstris hominum ignominia plenis, scientia divinarum et humanarum rerum vacuis, innumeros sacerdotes Dei per orbem terrarum, scientia et vitae merito conspicuos , subjici decretum est? Quid est hoc,

reverentissimi Patres? vel quonam vitio fieri credendum est, ut caput ecclesiarum Dei, quod in sublime erectum, gloria et honore coronatum est, ita in infima dejectum, ignominia et dedecore deturpatum sit? Nostrum, nostrum est hoc peccatum, nostra impietas, qui quaerimus quae nostra sunt, non quae Jesu Christi. Si enim in quovis ad episcopatum electo, morum gravitas, vitae meritum, divinarum ac humanarum rerum scientia subtiliter investigantur, quid in eo qui omnium episcoporum magister videri appetit, investigandum non est? Cur ergo in summa

sede sic infimus constituitur, ut etiam in clero nullum habere locum dignus inveniatur? Quid hunc, reverendi Patres, in sublimi solio residentem veste purpurea et aurea radiantem, quid hunc, inquam, esse censetis? Nimirum si caritate destituitur solaque scientia inflatur et extollitur, Antichristus est in templo Dei sedens, et se ostendens tamquam sit Deus. Si autem nec karitate fundatur, nec scientia erigitur, in templo Dei tamquam statua, tamquam idolum est, a quo responsa petere, marmora consulere est! Quo ergo consultum ibimus? Evangelium docet quendam in ficulnea ter fructum quaesisse, et quia non reppererit, succidere voluisse, sed ammonitum expectasse. Expectemus ergo primates nostros quoad possumus, atque interim

divini verbi pabula, ubinam repperiri valeant, investigemus. Certe in Belgica et Germania quae vicinae nobis sunt, summos sacerdotes Dei religione admodum praestantes inveniri, in hoc sacro conventu testes quidam sunt; proinde si regum dissidentium animositas non prohiberet, inde magis episcoporum judicium petendum fore videretur, quam ab ea urbe, quae nunc emptoribus venalis exposita, ad nummorum quantitatem judicia trutinat. Quod si quispiam dixerit, secundum Gelasium, Romanam aecclesiam de tota aecclesia judicare, ipsam ad nullius commeare judicium, nec de ejus umquam judicio judicari, is, inquam, qui hoc dixerit, eum nobis in ecclesia Romana constituat, de cujus judicio judicari non possit; quamquam hoc ipsum Africani

episcopi impossibile judicant. Nisi forte, inquiunt, quisquam est qui credat, unicuilibet posse Dominum nostrum examinis inspirare justitiam, et innumerabilibus congregatis in concilium sacerdotibus denegare. Sed cum hoc tempore Romae nullus pene sit, ut fama est, qui litteras didicerit, sine quibus, ut scriptum est, vix hostiarius efficitur, qua fronte aliquis eorum docere audebit quod minime didicit ? Ad comparationem quippe Romani pontificis, in-aliis sacerdotibus ignorantia utcumque tolerabilis est; in Romano autem, cui de fide, vita, moribus, disciplina sacerdotum deque universali aecclesia catholica judicandum est, intolerabilis videri potest. Is enim est, ut quibusdam placet, qui secundum Ezechielem prophetam moratur in gazophilatio, quod respicit viam meridianam, et excubat in custodiis templi. Cur autem loco prior, scientia inferior, non aequo animo ferat judicium loco inferioris, scientia prioris? Certe ipse apostolorum princeps non abnuit judicium, quamvis loco minoris, Pauli, scientia prioris, in facie sibi resistentis; quoniam non sana videbatur doctrina magistri. Et Gregorius papa cum dicat: Si qua culpa in episcopis invenitur, nescio quis apostolicae sedi subjectus non sit; subinfert: Cum vero culpa non exigit,