Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/158

Haec pagina nondum emendata est

deferre qui ait: Qui vult venire post me, abneget semet ipsum, et totlat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24), et reliqua ad hunc modum pertinentia. Igitur quoniam in praesenti oportune gestorum consultatione apostolicis vestra beatitudo visceribus commota, nos ortata est tuitionem fratrum apostolica impendere auctoritate et eorum injuriis subvenire, dum constet vos eadem cum Apostolo compassibiliter Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandilizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 19)? satagentes, ne aliquis de his qui nobis crediti sunt, a saevis bestiis laceretur aut capiatur; pro qua re oportet juxta vestram prudentem commonitionem, magis autem secundum Domini divinam praeceptionem, nos qui supra domum ejus, hoc est universalem catholicam aecclesiam, episcopale suscepimus ministerium, sollicite vigilare, ut ne quid de sacris ejus muneribus, id est apostolici juris, apostolorumque successoribus atque ministris, quisquam nobis dormitantibus valeat supprimi atque injuste

nobisque inconsultis dampnari;---scitis, fratres karissimi, firmamentum a Deo fixum et immobile, atque titulum lucidissimum suorum sacerdotum, id est omnium episcoporum, apostolicam sedem esse constitutam, et verticem aecclesiarum. Tu es enim, sicut divinum pronuntiat veraciter verbum, Petrus, et super firmamentum tuum aecclesiae columnae, qui episcopi intelliguntur, confirmatae sunt; tibi et claves regni coelorum commisi , atque ligare et solvere potestatem quae in coelis sunt et quae in terris promulgavi. Tu profanatorum hominum et membrorum meorum maximeque meorum discipulorum existis ut princeps et doctor orthodoxae et inmaculatae fidei; cujus vice hodie gratia Dei legatione pro Christo fungimur, et omnes hujus sanctae sedis praesules ejus vicem gesserunt, gerunt, et gerent. Ideo omnia quae innotuistis, non licere mandarem, nisi vos tam pleniter instructos esse scirem, quod cuncta super quibus consulitis inlicita esse non dubitetis.

Discutere namque episcopos et summorum aecclesiasticorum causas negotiorum metropolitanos, una cum omnibus suis comprovintialibus, ita ut nemo ex eis desit, et omnes in singulorum concordent negotiis, licet; sed definire eorum atque ecclesiarum summas quaerelas causarum, vel dampnare episcopos, absque hujus sanctae sedis auctoritate minime licet; quam omnes appellare, si necesse fuerit, et ejus fulciri auxilio oportet. Nam, ut nostis, sinodum sine ejus auctoritate fieri non est catholicum, nec episcopus

  nisi in legitima synodo et suo tempore

apostolica vocatione congregata, definite dampnari potest; neque ulla umquam concilia rata leguntur, quae non sunt fulta apostolica auctoritate. Accusatores autem clericorum et testes, super quibus rogitastis, absque ulla infamia aut suspicione vel manifesta macula et verae fidei pleniter instructi esse debent; et tales, quales ad sacerdotium eligere divina jubet auctoritas. Quoniam sacerdotes, ut antiqua tradit auctoritas, criminari non possunt, nec in eos

testificari, qui ad eundem non debent nec possunt provehi honorem. Vocatio enim ad synodum juxta decreta Patrum canonica ejus qui impetitur , tam sua praesentia quam et scriptis atque apocrisiariis, per spacium fieri debet congruum atque canonicum; quia nisi canonice vocatus fuerit suo tempore et canonica ordinatione, licet venerit ad conventum quacumque necessitate, nisi sponte voluerit, nullatenus suis respondebit insidiatoribus; quoniam nec saeculi leges hoc permittunt fieri, quanto magis divinae? De ejectis vero atque suis rebus expoliatis

nihil vobis verius significare queo, quam sancti Patres definierunt, et nostri praedecessores apostolica auctoritate roboraverunt. Ita enim haec se habent. Episcopos ejectos, atque suis rebus expoliatos, aecclesias proprias primo recipere, et sua omnia eis legaliter redui, sancti canones decreverunt; et postea si quis eos accusare vellet, aequo periculo facere sanciverunt; judices esse decernentes episcopos, recte sapientes. et juste volentes ad tempus; diuque illis resumptis juribus et suis potestative fruentibus rebus, amicisque et Dei servis sapientibus consulentibus viris in ecclesia convenientes, ubi testes essent singulorum, qui oppressi videbantur; et reliqua ad hunc ordinem pertinentia, quae prolixitatem vitantes hic non inseruimus, quia his sufficere credimus. Si quis autem his non est contentus, legat ea et saciabitur. Scimus enim homines inermes non posse cum armatis rite pugnare. Sic nec illi qui ejecti, vel suis bonis sunt expoliati, cum illis qui in suo stant statu, et suis fruuntur

amicis atque bonis, litigari rite possunt. Nec saeculi quoque leges haec saecularibus fieri permittunt; sed prius ejectos vel oppressos aut expoliatos cum suis omnibus restitui jubent, et postea suo tempore, sicut lex eorum continet, ad placita venire praecipiunt; nec ulla carceris custodia appellantem arceri permittunt. Docent enim ex parte, sicut nostis, terrena, quae sunt coelestia. Accusatores vero et accusationes, quas saeculi leges non adsciscunt, nullatenus sunt in horum admittendae causis; quia omne quod irreprehensibile est, catholica defendit aecclesia, et hoc a majoribus definitum esse, propter pravorum hominum insidias, non dubitatur. Decet enim Domini sacerdotes fratrum causas pie tractare, et venerabiliter intendere atque eorum judicia super sacrificia ordinare, ne proterve aut tyrannica dominatione, ut de quibusdam refertur, sed caritative pro Deo et fraterno amore cuncta peragere, et quod sibi quis fieri juxta Dominicam

vocem non vult, alti inferre non praesumat; et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII, 2). Ea vero quae apostolorum praedicatione et Patrum institutione percepimus, semper tenere debemus, ne aliqua nova cudere, aut ad noxam fratrum semper intendere videamur. Sed alterutrum onera portemus, ut juxta Apostolum legem Domini adimplere valeamus (Galat. VI, 2). Tempus enim congruum praevideri oportet, quando uniuscujusque accusatae personae causa rectissime in medium producatur, quatinus gravitatem ejus, et consonantiam quae contra Patrum decreta, vel synodum confessionem prodi minime cognoscatur, quam ordinabiliter omnes intendant, ut ad eam in omnibus rationabiliter respondeant, et juste se velle manifeste ostendant. Nullus autem introducatur personaliter; sed accusatores et accusati aequa audiantur ratione juxta quod gestorum ordo exigit. Accusatores vero et judices non idem sint, sed per se accusatores, per se judices, per se testes, per se

accusati, unusquisque in suo ordinabiliter ordine. Nam inscriptio primo semper fiat, ut talionem calumniator recipiat, quia ante inscriptionem remo debet judicari vel dampnari, cum et saeculi leges haec eadem retineant; de quibus omnibus vera semper fiat aequitas, quatinus accusationis et judicii ac testimonii mercedem per veritatem gestorum consequi valeant. Scriptum est enim: Abhominatio Domino labia mendacia (Prov. XII, 22); et: Testem fallacem proferentem mendacia, et seminantem inter fratres scandala atque litigia (Ibid. VI, 19); ipso