Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/147

Haec pagina nondum emendata est

eodem coenobio indicat, ne servorum Dei quies quocunque modo populari conventu valeat perturbari, neque mansionaticos exinde praesumat exigere. Susceptionem autem fidelium aut religiosorum virorum, atque beneficentiam quam jubet Apostolus cunctis exhibendam, pro possibilitate loci et facultate, non modo ibidem fieri denegamus, verum etiam suademus. Si quis vero regum, episcoporum, sacerdotum, abbatum, judicum, comitum aut saecularium personarum, contra hanc nostrae institutionis paginam tentaverit, percussus apostolico anathemate, potestatis honorisve sui dignitate careat, reumque se coram divino judicio cognoscat; et nisi ea quae a se male acta sunt defleverit, a sacratissimo corpore Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, atque aeterno

examini districtae ultionis subjaceat. Cunctis autem eidem loca justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis recipiant, et apud aeternum judicem praemia aeternae pacis inveniant.

X.

Silvestri II epistola ad Odonem episcopum Gerundensem. (Anno 1002.)


[Florez, España Sagrada, XLIII, 419.]

SILVESTER episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ODONI, episcopo sanctae Gerundensis Ecclesiae tuisque successoribus in perpetuum.

Desiderium quod, etc. Et ideo quia postulasti a nobis ut praefatum episcopatum sanctae Mariae Gerundensis

Ecclesiae apostolicae auctoritatis protectione muniremus, et omnia ei pertinentia perenni jure ibidem inviolabiliter permanenda confirmaremus, videlicet quantum habere videtur infra muros civitatis Gerundae vel in ejus comitatu, una cum ecclesia Sancti Felicis martyris et Sancti Narcissi, quae est juxta portam civitatis Gerundae, cum omnibus eorum pertinentiis, et ecclesiam Sanctae Mariae quam dicunt (vulgo Labisbal) episcopalem, simulque cum ipso alaude, vel fiscus quem dicunt Fontanetus et Fonte Edeta, et Apiliares, et Ventinaco, et muro et murello de Palatiolo, et ipsam Fontem. Haec omnia cum decimis, et primitiis et oblationibus, et servitium fiscale, et ipsum alaudem quem dicunt Parietes Rufini cum terminis et adjacentiis suis, et omnes ecclesias

parochiales, vel appenditios qui sunt in omni comitatu Gerundae, et cum decimis, et primitiis, et oblationibus fidelium, et alaudes quae ad ipsas ecclesias pertinent, vel habere videntur, et tertiam partem de ipsa moneta de civitate Gerunda, simul cum censu de ipsis Judaeis, atque tertiam partem de ipso teloneo, de ipsis mercatis de praedicta civitate, vel de ejus comitatu, et tertiam partem de ipsis pascuariis de praedicto comitatu. Et in comitatu Bisuldunensi ipsum alaudem quem dicunt Bascara, et ipsum alaudem de Crispiano cum eorum terminis et adjacentiis. Et cellam Sancti Laurentii, quae est supra castrum Bobeta, quemadmodum Fredolo per praecepta regalia detinet. Et ecclesiam Sancti Martini, quae est in locum

quem dicunt Calidas, cum omnibus quae habere videtur. Et omnes ecclesias parochiales, vel appenditias, quae in praedicto comitatu Bisuldunensi sunt, qui sunt de praedicta sede, vel esse debent, cum decimis, et primitiis, et oblationibus, et alaudes quae ad ipsas ecclesias pertinent, cum tertia parte de teloneo, et mercatos suos, et ipsos pascuarios. Et in civitate Empurias omnia quantum ibi ipsa praedicta sedes habet cum ipso censu de ipso mari. Et in comitatu praedicto Empuriense ipsum alaudem quem dicunt Uliano cum terminis et adjacentiis suis et cum servitio fiscale, et ecclesias quae ibi sunt fundatae cum decimis et primitiis et oblationibus quae ad eas ecclesias pertinent. Et ecclesiam Sancti Joannis quae est in Bederga cum decimis, primitiis et oblationibus.

Et omnes ecclesias parochiales cum earum appenditiis, quae in praedicto comitatu Emporitanense sunt, una cum decimis, et primitiis, et oblationibus, et alaudibus suis, quae sunt de ipsis ecclesiis. Et in potralata ecclesiam Sancti Martini, cum decimis, et primitiis, et oblationibus suis. Et in comitatu Petralatensi ecclesiam Sanctae Mariae cum decimis, et primitiis, et oblationibus, et alaudibus suis. Et omnes ecclesias parochiales cum earum appenditiis quae sunt in comitatu praedicto Petralatensi cum earum decimis, et primitiis, et oblationibus, et alaudibus. Et tertiam partem de teloneo de ipsis mercatis, et tertiam partem de ipsis pascuariis. Et ut absque jugo seu ditione cujuscunque personae eum stabilire nostri privilegii pagina corroboraremus. Propterea tuis flexi

precibus per hujus nostrae auctoritatis privilegium statuentes decernimus ut cuncta loca, etc., ita ut nullus judex, nullus marchio, etc. Qui vero custos, etc.

Scriptum per manum Petri notarii et scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae in mense Decembri, indictione prima. Bene valete.

XI.

Bulla Silvestri papae II qua utrumque monasterium Stabulense et Malmundariense sub sua suscipit protectione, mandatque ut in abbatis electione ex Stabulensi, si dignus reperiatur, assumatur. (Anno 999-1003.)


[Marten., ampl. Collect. II, 54.]

SILVESTER, summus et universalis papa et beati

Petri vicarius, servus servorum Dei, venerabili Stabulensium et Malmundariensium abbati RAVENGERO et omnibus in Christo pie vivere volentibus veram in Domino Jesu dilectionem ac mutuam fraternae charitatis unanimitatem.

Cum constat post primorum nostrorum parentum praevaricationem in liberi arbitrii abusionem genus humanum ei sententiae addictum, ut et homo capitibus aliorum secundum Psalmographi vocem superponatur, ad compescendos scilicet humanae voluptatis illicitos appetitus, et legibus non modo forensibus, verum etiam ecclesiasticis cohibeamur regulis ac rationibus, eousque progressa est auctoritatum institutio, ut sancta sanctorum loca, quae devotione