Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/130

Haec pagina nondum emendata est

atuissem

non discedere a clientela et consilio patris mei beati Ad., repente sic eo privatus sum, ut me superesse expavescerem. Quippe cum esset nobis cor unum et anima una, nec hostes ejus eum putarent translatum, cum me superesse viderent, me ad invidiam Caroli nostram patriam tunc et nunc vexantis digito notabant, qui reges deponerem regesque ordinarem. Et qui R. p. permistus eram, cum R. p. periclitabar, velut in perditionem nostrae urbis pars praedae maxima fui. Eaque res iter meum in Italiam penitus distulit, ubi et organa etiam servantur, et optima portio meae supellectilis. Non enim potuimus obsistere praecipiti fortunae, nec Divinitas declaravit adhuc quonam in portu me sistere velit. Igitur de me et de meis fortunis gavisuri, exspectant exitum

instantis fortunae. Dabo operam pro viribus, nec quidquam eorum quae fieri oporteat intermittam, donec optatis perfruar sedibus, reddamque Deo vota mea in Sion. Vale, amantissime Pater, valeat frater Ariardus, valeat sanctissimum collegium tibi subjectum, meique sitis memores in contemplativis cum patre meo Adal.

EPISTOLA CLXXI. VENERABILI ADHUC EPISCOPO A. GERBERTUS.

Itane socordiae atque dubiis casibus credidisti, ut gladios cervici imminentes non videas, arietes ac vineas ilia tua pulsantes non sentias? Recordare, quaeso, quid actum sit, o felix quondam et dulcis amice, sub imperio patris mei Adalberonis. Divi Aug. Lotharii germanus frater, haeres regni, regno

expulsus est. Ejus aemuli, ut opinio multorum est, inter reges creati sunt. Quo jure legitimus haeres exhaeredatus est, quo jure regno privatus est, et quo in paternam domum rediit? Quae decreta Romanorum pontificum infantes baptizari vetuerunt? Qui sacri canones innocentes presbyteros ab altaribus removerunt? Agit Abraham cum Deo causam, utrum in Sodomis debeat perdere justum cum impio, et tu pastor non dubitas addicere poenae noxium simul et innoxium? Sed quid ego haec minima, cum sciam accusationem tuam a sacerdotibus Dei descriptam, et plenam criminibus, gravidam sceleribus? Electi sunt judices, quorum judicio si defueris, de absentia nihil lucraberis. Et si adfueris, episcopus esse cessabis. Inventus est qui tuas vices sortiatur. Curre

ergo dum aliquid otii superest, neque spem tuam ponas in Ligeri et Sequana, nihil profuturus. Ego quidem factionum, conspirationum, jurisconsulti ac consulentium conscius, ob fidele silentium haec tibi causa veteris amicitiae habui dicere, ut te lethargo alleviarem. Tuum sit plenius remedium quaerere, qui etiam in comitialem morbum videris decidisse. Vale.

EPISTOLA CLXXII.

Immensae benevolentiae ac potius pietati vestrae circa nos immensas rependimus grates. Quanti nos habeatis compassione vestra profecto declarastis. Declaramus ergo et nos quid in futurum moliamur, non solum ex his quae cum paucissimis pernoctamus, sed

etiam ex anathemate in praedones Remensis urbis jam promulgato. Cujus exemplar vobis mittimus, ut ex eo pernoscatis cujus animi simus, simulque nos majora aggressuros, quae suo tempori reservamus. Omnia enim tempus habent. Dicimus tacenda, tacemus dicenda. Agimus quod nolumus, quod volumus nequimus. Ita sunt omnia plena perturbationis, ac potius confusionis: nec se sic ingerunt expetenda, quemadmodum devitanda. Nam si oblata esset rationabilis facultas, jam dudum vestra colloquia expetissemus. Regium nomen, quod apud Francos pene emortuum est, magnis consiliis, magnis viribus resuscitassemus: sed propter impia tempora, propter perditissimorum iniqua commenta, clam agimus quod palam non possumus. Veniet, veniet,

inquam, dies, et prope est, in qua uniuscujusque nostrum probentur et cogitata, et dicta et facta. Interim praescriptas vobis metas recognoscite, nec majora regni negotia velitis definire sine metropolitani conscientia, nec sententiam in his praecipitate quae quo animo fiant ignoratis. Prudentiam roburque vestrum reservate, tunc fortissima pectora hostibus pro nobis exposituri, cum videritis victricia signa nobis ductoribus anteferri.

EPISTOLA CLXXIII.

Mare fluctuans ingressi naufragamur et ingemiscimus; nusquam tuta littora, nusquam portus occurrit. In vobis quietem quaerimus. In vobis certe est, quod cum dederitis non desit, accipienti supersit.

Petimus ergo omni affectu charitatis vos affore Remis II Kal. Aprilis, si jure amicitiae quidquam promeruimus aut promereri posse putamus.

EPISTOLA CLXXIV. AD ROMULFUM ABBATEM SENONENSEM.

Officia dantis et accipientis muneribus vestris exsecuti estis. Nihil enim nobis antiquius in humanis rebus clarissimorum hominum scientia, quae utique multiplicibus librorum voluminibus explicatur. Agite ergo ut coepistis, et fluenta M. Tullii sitienti praebete. M. Tullius mediis se ingerat curis, quibus post urbis nostrae perditionem sic implicamur, ut ante oculos hominum felices, nostro judicio habeamur infelices. Quae mundi sunt quaerimus, invenimus, perficimus, et ut ita dicam principes sceleris facti

sumus. Fer opem, Pater, ut Divinitas, quae multitudine peccatorum excluditur, tuis precibus inflexa redeat, nos visitet, et nobiscum habitet, tuaque praesentia, si fieri potest, laetemur, qui beati Patris Ad. absentia tristamur.

EPISTOLA CLXXV. AD E. ARCHIEPISCOPUM TREVIRENSEM.

Pervenit, beatissime Pater, gladius usque ad animam: gladiis hostium undique perstringimur. Hinc fide promissa regibus Francorum urgemur. Hinc potestati principis Caroli regnum ad se revocantis addicti, permutare dominos, aut exsules fieri cogimur. Hoc solum spei superest, quod vos praescia divinitas germanitate quadam nobis devinxit,