Pagina:Patrologia Latina 139.djvu/11

Haec pagina emendata est
ANNO DOMINI MI.
BENEDICTUS
S. ANDREÆ MONACHUS.

DE BENEDICTO ET EJUS CHRONICO NOTITIA.
(Apud D. Periz, Monum. Germ. Hist. SS. tom. III.)

Debetur id Chronicon, huc usque ineditum, Benedicto, monacho sancti Andreæ in monte Soracte, viro nescio majoris an stoliditatis an incuriæ, qui Joannis XII tempora vidit, et vergente sæculo decimo Joannis XVI et Crescentii jugum subiit, atque monasterii sui amore vanitateque ducius ad historiam scribendam accessit. Nec libris plane caruit, quibus adjutus chronicon ederet, quippe qui Vitis S. Pigmenii, S. Martini et sancti Barbati, Translatione S. Bartholomæi ab insula Lipari Beneventum, Bedæ Chronico, Annalibus Laurissensibus integris, Eginhardi Vita Caroli Magni, Gestis pontificum Romanorum [1], edictis regum Langobardorum, chartis archivi sancti Andreæ, et notitiis ad historiam cum monasteriorum in monte Soracte sitorum tum Langobardorum et Romanorum facientibus, opus aggressus est. Sed optimis fontibus pessime usum, liber ipse arguit. Nam et sententiis plurimis, imo paginis integris anna ium omissis, nil hæsitans suprema anterioribus ac si eadem essent adjungit, et viros per sæculorum terrarumve immensa spatia ab invicem discretos, Narseti Rotharium, Romualdo Sicardum et Sykinolfum, Carolo Magno Aaronem Niciforum et Michaelem congregat, et fabulas plurimas tradit. Quarum nulla fere tam ridiculam se præbet, quam quod imperatores et reges privilegiorum monasterio sancti Andreæ concedendorum et edictis Langobardicis insereadorum causa Italiam sæpe adire facit. Accedit quod, sermonis Latini usu destitutus, nec lecta intelligere nec intellecta scribere callebat, eo certe stylo usus, quem summæ Romanorum ejus ævi barbariei signum stupeas et horrescas. Ejusmodi virum historiæ scribendæ nullomodo aptum, et eam operis partem, cujus fontes ignoramus, non sine magna diffidentia adhibendam esse, per se patet. At sic quoque aliqua fide digna et quæ novam historiaæ lucem affundant reperiri, in historia Ratchisi et Tassiæ, Alberici principis et rerum Romanorum sæculi decimi, ingenue fateor, atque primum fabulæ de Caroli Magni itinere in terram sanctam vestigium hic haberi, in Annalibus nostris [2] indicavi. Opus, initio mancum, fine caret, cum membrana in codice [3] superesset; quem autographum esse scriptura circa annum millesimum exarata docet. In edendo libro capitum divisionem institui, nonnulla ad verbum ex Beda et Annalibus Laurissensibus transcripta iterum excudenda vetavi, reliqua ad litteram expressi.

Chronico subjungere placet libellum de imperatoria potestate in Urbe, a Flacio ex codice antiquo ubi post Eutropium sive Historiam miscellam habebatur editum [4], cujus auctorem Benedictum nostrum esse suspicor. Suadent id tempus locusque, cum auctor circa annum millesimum Romæ aut in vicinia scripserit [5]; mentio injecta de monasterio sancti Andreæ, sententiæ integræ ex chronico repetitiæ [6], fabula de Zachariæ papæ profectione in Franciam, et inculta scribendi ratio, quam tamen a Flacio valde politam et emendatam esse credant. Quæ si ita sunt, fides libello eadem quæ Chronico habenda erit, ita ul nulli sententiæ, nisi re bene perpensa et primariis fontibus in rem vocatis, innitaris. Scripsit auctor pro parte et in usum imperatoris, ut credere fas est, Ottonis III, ideoque intra annos 998 et 1001.

CHRONICON BENEDICTI MONACHI.

1. Pimenius [7] presbiter voce clara dixit: « Deus omnipotens, quomodo te non video, nec sic te audisset, et verba maxime in Deum que tu abnegasti, nuliane sacrilege et inpiissime. » Et jussit præcipitari

NOTÆ.
  1. Libellum episcopalem vocat c. 39.
  2. Tom. V, p. 148, 149.
  3. In bibl. Chisiana signato F. IV. 75.
  4. In Catalogo testium veritatis, p. 158, et ???dasto in monarchia Imperii tom. I repetitum.
  5. Ex Ottonis III diplomate Monum. Legum tom. II. 162 (Patrol. CXXXVIII), cujus sententiam infra adnotatam præ oculis habuit. Quod non animadvertentes editores anteriores, auctorem circa annum 900 scripsisse rati, Eutropium Langobardum vocaverunt, quod libellos post Eutropii opus legeretur. Muratorius in Annalibus ad an. 964 auctoris ætatem divinavit, diplomatis tamen Ottoniani, ratione non habita.
  6. Vide infra col. 52.
  7. Hæc ex actis sancti excerpta sunt. Cf. Acta SS. Mai III, p. 482