1331A mentiente, et fecit, ut quaestuariam et voluit et compellavit et pactus est. Unde addiscimus adversus congressus etiam et suspiciones impudicas providendum omni modo esse. Quid enim castae mentis integritas in alterius suspicione maculatur? Quid speratur in me, quod adversor? Quid non mores meos habitus pronuntiat, ne spiritus per aures ab impudentia vulneretur? Liceat videri pudicam, certe impudicam non licet.
CAPUT XIII.
Aliqua forsitan dicat: Non est mihi necessarium hominibus probari, nec enim testimonium hominum requiro; Deus conspector est cordis (I Reg., XVI, 7). Scimus omnes, cum tamen, quid idem per Apostolum 1331B dixerit, recordemur: Probum vestrum coram hominibus appareat (Phil., IV 5). Ad quid, nisi ut malitia ad vos accessum omnino non habeat, et ut malis et exemplo et testimonio sitis? Aut quid est: luceant opera vestra? Aut quid nos Dominus lumen terrae vocavit? Quid civitati supra montem constitutae comparavit (Matth., V, 14), si non relucemus inter tenebrosos et exstamus inter demersos? Si lucernam tuam sub modium abstruseris, in tenebris derelicta a multis incurseris necesse est. Haec sunt, quae nos luminaria mundi faciunt, bona scilicet nostra. Bonum autem, duntaxat verum et plenum, 1332A non amat tenebras, sed gaudet videri et ipsa denotatione sui exsultat. Pudicitiae christianae satis non est esse, verum et videri. Tanta enim debet esse plenitudo ejus, ut emanet ab animo in habitum et cructet a conscientia in superficiem, ut et foris inspiciat quasi suppellectilem suam, quae conveniat fidei continendae in perpetuum. Discutiendae enim sunt deliciae, quarum mollitia et fluxu fidei virtus effeminari potest. Caeterum nescio an manus spatalio circumdari solita in duritia catenae stupescere sustineat. Nescio an crus de periscelio in nervum se patiatur arctari. Timeo cervicem, ne margaritarum et smaragdorum laqueis occupata locum spathae non det. Quare, benedictae, meditemur duriora, et non sentiemus; 1332B relinquamus laetiora, et non desiderabimus; stemus expeditae ad omnem vim, nihil habentes quod relinquere timeamus. Retinacula ista sunt spei nostrae. Projiciamus ornamenta terrena, si coelestia optamus. Ne dilexeritis aurum, in quo prima delicta populi Israelis denotantur (Cf. Exod., XXXII, 2, sqq.). Odisse debetis, quod Judaeos perdidit, quod derelinquentes Deum adoraverunt. Etiam tunc aurum ignis est esca. Caeterum tempora christianorum semper et nunc vel maxime non auro, sed ferro transiguntur. Stolae martyriorum praeparantur, angelis bajulis sustinentur. Prodite vos jam medica-