Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/681

Haec pagina nondum emendata est
1329
1330
LIBER II DE CULTU FOEMINARUM.

1329A Nunc Deus ista prospexerit, Deus permiserit; nullam de conchylio vestem Isaias (Is., III, 18 et seqq.) increpet, nullas lunulas reprobet, nullum botronatum retundat tamen non ut gentiles, ita nos quoque nobis adulemur, institutorem Deum solummodo existimantes, non etiam dispectorem institutorum suorum. Quanto enim melius et cautius egerimus, si praesumamus, omnia quidem a Deo provisa tunc et in saeculo posita, uti nunc essent, in quibus disciplina servorum ejus probaretur, ut per licentiam utendi continentiae experientia procederet. Nonne sapientes patresfamiliae de industria quaedam servis suis offerunt atque permittunt, ut experiantur, an et qualiter permissis utantur, si probe, si modeste? Quanto autem laudabilior, qui 1329B abstinuerit in totum, qui timuerit etiam indulgentiam Domini? Sic igitur et Apostolus: Omnia, inquit, licent, sed non omnia aedificant (I Cor., X, 23). Quanto facilius illicita timebit, qui licita verebitur?

CAPUT XI.

Quae autem vobis caussa est exstructius prodeundi cum remotae sitis ab his, quae talium indigent. Nam nec templa circuitis, nec spectacula postulatis, nec festos dies gentilium nostis. Propter istos enim conventus et mutuum videre ac videri omnes pompae in publicum proferuntur, ut aut luxuria negotietur aut gloria insolescat? Vobis autem nulla procedendi caussa non tetrica: aut imbecillus aliquis ex fratribus visitandus, aut sacrificium offertur, aut Dei verbum administratur. Quidvis horum gravitatis 1329C et sanctitatis negotium, et cui opus non sit habitu extraordinario et composito et soluto. Ac si ne cessitas amicitiarum officiorumque gentilium vos vocat, cur non vestris armis indutae proceditis? tanto magis, quanto ad extraneas fidei? ut sit inter ancillas diaboli et dei discrimen, ut exemplo sitis illis, ut 1330A aedificentur in vobis, ut, quomodo ait Apostolus, magnificetur Deus in corpore vestro (Phil., I, 20; I Cor., VI, 20); magnificatur autem in corpore per pudicitiam, utique et per habitum pudicitiae competentem. Sed enim dicitur a quibusdam, ne blasphemetur nomen ejus in nobis (Rom., II, 24), si quid de pristino habitu et cultu detrahamus. Non auferamus ergo nobis et vitia pristina; simus et moribus iisdem, si et superficie eadem, et tunc vere non blasphemabunt nationes. Grandis blasphemia est, qua dicatur: ex quo facta est christiana, pauperius incedit. Timebis pauperior videri, ex quo locupletior facta es, et sordidior, ex quo mundior? Secundum gentilium, an secundum Dei placitum incedere christianos oportet?

1330B

CAPUT XII.

Optemus tantummodo ne justae blasphemationis caussa simus. Quanto autem magis blasphemabile est, si, quae sacerdotes pudicitiae dicimini, impudicarum ritu procedatis cultae et expictae? Aut quid minus habent infelicissimae illae publicarum libidinum victimae? quas si quae leges a matronis et matronalibus decoramentis coercebant, jam certe saeculi improbitas quotidie insurgens honestissimis quibusque foeminis usque ad errorem dignoscendi coaequavit; quanquam lenocinia formae nunquam non prostituto corpori conjuncta et debita etiam Scripturae suggerunt. Illa civitas valida, quae super septem montes et plurimas aquas praesidet, cum prostitutae appellationem a Domino meruisset, quali habitu appellationi suae comparata est? Sedet certe in purpura 1330C et coccino et auro et lapide pretioso. Quam maledicta sunt, sine quibus non potuit maledicta et prostituta describi! Thamar illa (Gen., XXXVIII, 14, sqq.), quia se expinxerat et ornaverat, idcirco Judae suspicione visa est quaestui sedere; adeo, quia sub velamento latebat, habitus qualitate quaestuariam