Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/679

Haec pagina nondum emendata est
1325
1326
TERTULLIANI

1325A

CAPUT VIII.

Videlicet nunc et vir et sexus aemulus foeminas a suis depello. An et nobis quaedam respectu obediendae gravitatis propter metum debitum Domino detrahuntur siquidem et viris propter foeminas, ut foeminis propter viros, vitio naturae ingenita est placendi voluntas, propriasque praestigias formae et hic sexus sibi agnoscit, barbam acrius caedere, intervellere, circumradere, capillum disponere, etiam colorare canitiem, primam quamque subducere totius corporis lanuginem, pigmento quoque muliebri distinguere, caetera pulveris cujusdam asperitudine laevigare, tum speculum omni occasione consulere, anxie inspicere, cum tamen, cognito Deo adempta placendi voluntate, per luxuriae vacationem 1325B omnia illa ut otiosa, ut hostilia pudicitiae recusantur. Nam ubi Deus, ibi pudicitia, ibi gravitas adjutrix et socia ejus. Quo ergo pacto pudicitiam sine instrumento suo, id est, sine gravitate tractabimus? quomodo autem gravitatem administrandae pudicitiae adhibemus, nisi et in facie et in cultu et in totius hominis contemplatione severitas circumferatur?

CAPUT IX.

Quamobrem erga vestitum quoque et reliqua compositionis vestrae impedimenta proinde vobis curanda est amputatio et decussio redundantioris nitoris. Nam quid prodest, faciem quidem frugi et expeditam et simplicitatem condignam divinae disciplinae exhibere, caetera vero corporis laciniosis 1325C quasi non abutamur. Praeterit enim, inquit, habitus 1326A pomparum et deliciarum ineptiis occupare? Hae pompae quam de proximo curent luxuriae negotium et obstrepant pudicitiae disciplinis, dignoscere in facili est, quod gratiam decoris cultus societate prostituant; adeo, si desint, irritam et ingratam reddunt, velut exarmatam et naufragam. Contra si forma defecit, adminiculum nitoris quasi de suo gratiam supplet. Aetates denique requietas jam et in portum modestiae subductas splendor et dignitas cultus avocant et severitatem appetitionibus inquietant, compensantibus scilicet habitus irritamentum pro frigore aetatis. Ergo, benedictae, primo quidem ut lenones et prostitutores vestitus et cultus ne in vos admiseritis; tum si quas vel divitiarum [suarum] vel natalium vel retro dignitatum ratio compellit ita pompaticas progredi, 1326B ut sapientiam consecutae temperare saltem ab hujusmodi curate, ne totis habenis licentiam usurpetis praetextu necessitatis. Quomodo enim humilitatem, quam christiani profitemur, implere poterimus, non repastinantes divitiarum vestrarum vel elegantiarum usum, quae ad gloriam faciunt? Gloria autem exaltare, non humiliare consuevit. Non enim utemur nostris? Quis autem prohibet uti? Secundum apostolum tamen, qui nos uti monet mundo isto, hujus mundi. Et qui emunt, inquit, sic agant, quasi non possidentes. Cur ita? quoniam praemiserat, dicens: Tempus in collecto est (I Cor., VII, 29-31). Si ergo uxores quoque ipsas sic habendas demonstrat, tanquam non habeantur, propter angustias temporum, quid de vanis his instrumentis 1326C earum? Non enim et ita multi faciunt, et se spa-