Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/677

Haec pagina nondum emendata est
1321
1322
TERTULLIANI

1321A

CAPUT V.

Haec utique non ad crudam in totum et ferinam habitudinem insinuandam vobis suggeruntur; nec de bono squaloris et paedoris suademus, sed de modo et cardine et justitia corporis excolendi. Non supergrediendum ultra quam simplices et sufficientes munditiae concupiscunt, ultra quam Domino placet. In illum enim delinquunt, quae cutem medicaminibus ungunt, genas rubore maculant, oculos fuligine collinunt. Displicet nimirum illis plastica Dei, in ipsis redarguunt, reprehendunt artificem omnium. Reprehendunt enim, cum emendant, cum adjiciunt, utique ab adversario artifice sumentes additamenta ista, id est, diabolo. Nam quis corpus mutare monstraret, nisi qui et hominis 1321B spiritum malitia transfiguravit? Ille indubitate hujusmodi ingenia concinnavit, ut in nobis quodammodo manus Deo inferret. Quod nascitur, opus Dei est; ergo quod fingitur, diaboli negotium est. Divino operi Satanae ingenia superducere quam scelestum est! Servi nostri ab inimicis nostris nihil mutuantur, milites ab hoste imperatoris sui nihil concupiscunt. De adversario enim ejus, in cujus manu sis, aliquid usui postulare, transgressio est. Christianus a malo illo adjuvabitur in aliquo? nescio an hoc nomen ei perseveret. Erit enim ejus, de cujus doctrinis instrui concupiscit. Quantum autem a vestris disciplinis et professionibus aliena sunt, quam indigna nomine christiano faciem fictam gestare, quibus simplicitas omnis indicitur; effigie mentiri, quibus 1321C lingua non licet; appetere, quod datum non sit, quibus alienum abstinentiam in specie exercere, 1322A quibus studium pudicitiae est! Credite, benedictae, quomodo praecepta Dei custodietis, liniamenta ejus in vobis non custodientes?

CAPUT VI.

Video quasdam capillum croco vertere, pudet eas etiam nationis suae, quod non Germanae aut Gallae sint procreatae; ita patriam capillo transferunt; male ac pessime sibi auspicantur flammeo capite, et decorum putant, quod inquinant. Atquin et detrimentum crinibus medicaminum vis inurit et cerebro perniciem, etiam cujuslibet sinceri humoris assiduitas reservat, tum solis animando simul et siccando capillo exoptabilis ardor. Quis decor cum injuria? quae cum immunditiis pulchritudo? Crocum 1322B capiti suo mulier christiana ingeret, ut in aram? Quodcumque enim immundo spiritui excremari solet, id nisi probis et necessariis et salutaribus usibus adhibeatur, ad quod creatura Dei prospecta est, sacrifificium videri potest. Sed enim Dominus ait: Quis vestrum potest capillum atrum ex albo facere, aut album ex atro (Matt., V, 36)? Itaque revincunt Deum; ecce, inquiunt, pro albo vel atro flavum facimus gratia faciliorem; quamvis et atrum ex albo conantur facere, quas poeniteat ad senectam usque vixisse. Pro temeritatem! erubescit aetas exoptata votis, furtum confitetur, adolescentia, in qua delinquimus, suspiratur, occasio gravitatis interpolatur. Absit a sapientiae filiabus stultitia tanta. Senectus, cum plus occultari studuerit, plus detegetur. Haec est aeternitas 1322C nostra de capitis juventute. Hanc incorruptibilem habemus semper induere ad domum Domi-