Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/676

Haec pagina nondum emendata est
1319
1320
TERTULLIANI

1319A Sancti ad praesentem tantum materiam et non ad omnem utilitatis occasionem dirigi et suscipi debet. Cum igitur et nostra et aliorum caussa versetur in studio periculosissimi decoris, jam non tantum confictae et elaboratae pulchritudinis suggestum recusandum a vobis sciatis, sed etiam naturalis speciositatis obliterandum dissimulatione et incuria, ut proinde oculorum incursibus molestum. Nam etsi accusandus decor non est, ut felicitas corporis, ut divinae plasticae accessio, ut animae aliqua vestis urbana; timendum tamen est vel propter injuriam et violentiam spectatorum, quae etiam pater fidei Abraham in uxoris suae specie pertimuit, et sororem mentitus Saram, salutem contumelia redemit.

1319B

CAPUT III.

Nunc non sit timenda dignitas formae, ut nec possidentibus gravis, nec appetentibus exitiosa, nec conjunctis periculosa; non exposita tentationibus, non circumdata scandalis existimetur: sufficit, quod angelis Dei non est necessaria. Nam ubi pudicitia, ibi vacua pulchritudo, quia proprie usus et fructus pulchritudinis luxuria, nisi si quis aliam messem decori corporis arbitratur. Illae sibi formositatem et datam extendant et non datam conquirant, quae quod ab illa flagitatur, sibi quoque praestare se putant, cum alteri praestant. Dicet aliquis: Quid ergo non, et exclusa luxuria, et admissa castitate, laude formae sola frui et de bono corporis gloriari licet? Viderit, quem juvat de carne gloriari. Nobis autem primo quidem 1319C nullum gloriae studium, quia gloria exaltationis ingenium est. Porro exaltatio non congruit professoribus 1320A humilitatis ex praescriptis Dei. Deinde si omnis gloria vana et stuporata, quanto magis quae in carne nobis duntaxat! Nam etsi gloriandum est, in spiritus bonis, non in carne placere velle debemus, quia spiritualium sectatores sumus; in quibus operamur, illis et gaudeamus; de his gloriam carpamus, de quibus salutem speramus. Plane gloriabitur Christianus etiam in carne, sed cum propter Christum lacerata duraverit, ut et spiritus in ea coronetur, non ut oculos et suspiria adolescentium post se trahat. Ita quod ex omni parte in vobis vacat, merito et non habentes fastidiatis et habentes negligatis. Sancta foemina sit naturaliter speciosa, non adeo sit occasioni; certe si fuerit, non ignorare, sed etiam impedire se debet.

1320B

CAPUT IV.

Quasi gentilibus dicam, gentili et communi omnium praecepto alloquens vos, solis maritis vestris placere debetis. In tantum autem placebitis eis, in quantum alteris placere non curaveritis. Securae estote, benedictae; uxor nulla deformis est marito suo; satis placuit, cum electa est, seu moribus, seu forma commendata. Ne qua vestrum putet, si temperaverit a compositione sui, se odium et aversionem maritorum prosecuturam. Omnis maritus castitatis exactor est; formam vero fidelis non expostulat, quia non iisdem bonis, quae gentiles putant, capimur; infidelis contra etiam suspectam habet, vel propter illam sceleratam in nos opinionem gentilium. Cui ergo pulchritudinem tuam nutris? Si fidelis, non exigit; si 1320C gentilis, non credit. Quid gestis aut suspecto aut non desideranti placere?