1317A versitate gentilium appetendo, cujus rei devitat effectum. Quota denique est, quae nec placere quidem extraneis concupiscat? quae non velit idcirco se expingere, ut neget appetitum? Quanquam et hoc gentili pudicitiae familiare sit, non delinquere, attamen velle; vel etiam nolle, attamen non denegare. Quid mirum? perversa sunt omnia, quae a Deo non sunt. Videant igitur, quae non totum bonum obtinendo facile et quod obtinent malo commiscent. Vos ab illis, ut in caeteris, incessu quoque devertere necessarium est, quoniam perfectae esse debetis, sicut Pater vester qui est in coelis.
CAPUT II.
Perfectae autem, id est, christianae pudicae, appetitionem sui, non tantum non appetendam, sed 1317B etiam exsecrandam vobis sciatis: primo quod non de integra conscientia venit studium placendi per decorem, quem naturaliter invitatorem libidinis scimus; quid igitur in te excitas malum istud? Quid invitas, cujus te profiteris extraneam? Tum quod tentationibus viam aperire non debemus, quae nonnunquam quod Deus a suis abigat instando perficiunt, certe vel spiritum scandalo permovent. Debemus quidem ita sancte et tota fidei substantia incedere, ut confessae et securae simus de conscientia nostra optantes perseverare id in nobis, non tamen praesumentes. 1318A Nam qui praesumit, minus veretur, minus praecavet, plus periclitatur. Timor fundamentum salutis est, praesumptio impedimentum timoris Utilius ergo, si speremus non posse delinquere, quam si praesumamus non posse; sperando enim timebimus, timendo cavebimus, cavendo salvi erimus; contra si praesumamus neque timendo neque cavendo, difficile salvi erimus. Qui securus agit, non est sollicitus, non possidet tutam et firmam securitatem. At qui sollicitus est, is vere poterit esse securus. Et de suis quidem servis Dominus pro misericordia sua curet, ut etiam praesumere illis de bono suo feliciter liceat. Quid autem alteri periculo sumus? quid alteri concupiscentiam importamus? quam si Dominus ampliando legem a facto stupri non discernit in poena 1318B, nescio an impune habeat, quae alicui fuerit caussa perditionis. Perit enim ille simul in tua forma, si concupierit, et admisit jam in animo, quod concupivit, et facta es tu gladius illi. Ut a culpa vaces, ab invidia non liberaberis; ut cum in alicujus agro latrocinium gestum est, crimen quidem dominum non contingit; dum rus tamen ejus ignominia notatur, ipse quoque infamia aspergitur. Expingamus nos, ut alteri pereant? Ubi est ergo: Diliges proximum tuum sicut te ipsum; nolite vestra tantum curare, sed alterius? Nulla enuntiatio Spiritus