Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/674

Haec pagina nondum emendata est
1315
1316
TERTULLIANI


LIBER SECUNDUS.




1315A Argumentum.Ejusdem pene argumenti est liber iste cum praecedenti, praeterquam quod hic curam capilli et cutis magis peculiariter reprobet.

I. Pudicitiam quae ancillas Dei decet, ut a gentilibus differant, totam esse docet in simplici munditie. c. I.

II. Studium placendi per ornatum nimium tentationibus viam aperire et spectatoribus esse periculo. c. II.

III. Non in carne gloriandum, nisi cum propter Christum lacerata duraverit ut in ea spiritus coronetur.M c. III.

IV. Fideli marito formam non fore spectabilem, infideli suspectam. c. IV.

V. Deum vero artificem reprehendi ab iis qui cutem medicaminibus ungunt, genas maculant, oculos collinunt. c. V.

VI. Male sibi auspicari, perniciemque reservare. Eas quae, uti Germanae et Gallae, capillum croco vertunt, 1315B vel calamistros alieni capitis assuunt. c. VI-VIII.

VII. Non a Deo, sed ab angelis peccatoribus esse vestium colores, aurique opera et lapillos. c. IX-XI.

VIII. Imo lenocinia formae cum corporibus prostitutis conjuncta esse ex Scriptura constare. c. XII.

IX. Denique lucere debere opera earum, discutiendas delicias quibus fidei virtus effoeminari potest, cum tempore Christianorum tuno vel maxime ferro transigerentur. Edd. Ex Pamelio.

CAPUT PRIMUM.

Ancillae Dei vivi, conservae et sorores meae, quo 1316A jure deputor vobiscum, postremissimus equidem meo jure conservitii et fraternitatis, audeo ad vos facere sermonem, non utique affectationis, sed affectioni procurans in caussa vestrae salutis. Ea salus nec foeminarum modo, sed etiam virorum, in exhibitione praecipue pudicitiae statuta est. Nam cum omnes templum Dei simus, illato in nos et consecrato Spiritu Sancto, ejus templi aedituus et antistes pudicitia est, quae nihil immundum nec profanum inferri sinat, ne Deus ille, qui inhabitat, inquinatam sedem offensus derelinquat. Sed modo nos non de pudicitia, cui indicendae et exigendae sufficiunt instantia ubique divina praecepta, verum de pertinentibus ad eam, id est qualiter vos incedere oporteat. Pleraeque enim, quod ipsum mihi utique [reprehendendo in omnibus] reprehendere Deus permittat, 1316B aut ignorantes simpliciter aut dissimulantes audacter ita ingrediuntur, quasi pudicitia in sola carnis integritate et stupri aversione consistat, nec quicquam intrinsecus opus sit, de cultus et ornatus dispositione. Sed enim perseverant in pristinis studiis formae et nitoris, eamdem sui speciem circumferentes, quam foeminae nationum, a quibus abest conscientia verae pudicitiae, quia nihil verum in his, qui Deum nesciunt praesidem et magistrum veritatis. Nam etsi qua in gentilibus pudicitia credi potest, usque adeo eam imperfectam et inconditam constat, ut licet in animo aliquatenus tenax sui agat, in habitus tamen licentia sese dissolvat, pro per-