Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/671

Haec pagina nondum emendata est
1309
1310
LIBER I DE CULTU FOEMINARUM.

1309A damus. Habitus foeminae duplicem speciem circumfert, cultum, ornatum. Cultum dicimus, quem mundum muliebrem vocant; ornatum, quem immundum muliebrem convenit dici. Ille in auro, et argento, et gemmis, et vestibus deputatur: ista in cura capilli, et cutis, et earum partium corporis, quae oculos trahunt. Alteri ambitionis crimen intendimus, alteri prostitutionis: ut jam hinc prospicias, Dei ancilla, quid ex his disciplinae tuae conveniat, quae de diversis institutis censearis, scilicet humilitatis et castitatis.

CAPUT V.

Aurum et argentum, principes materiae cultus saecularis, adsint necesse est unde sunt; terra scilicet plane gloriosior, quoniam in maledictorum metallorum 1309B feralibus officinis poenali opera deplorata, nomen terrae in igni reliquit, atque exinde de tormentis in ornamenta, de suppliciis in delicias, de ignominiis in honores, metalli refuga mutatur. Sed et ferri et aeris et aliarum vilissimarum materiarum par conditio est, et terreni generis, et metallici operis: quo nihil generosior judicari possit auri et argenti substantia penes naturam. Quod si de qualitate usus gloria est auro et argento, atquin magis ferro, et aeri; quorum ita disposita est utensilitas, ut et proprias operas plures 1310A et necessariores exhibeant rebus humanis, et nihilominus auri argenti de sua vice accommodent justioribus caussis. Nam et annuli ferro fiunt; quaedam esui et potui vascula ex aere adhuc servat memoria antiquitatis. Viderit, si etiam ad spurca instrumenta auri et argenti demens copia deseruit. Certe nec ager auri opere paratur, nec navis argenti vigore contexitur. Nullus bidens aurum demergit in terram; nullus clavus argentum intimat tabulis. Taceo totius vitae necessitates ferro et aeri innixas: cum illae ipsae divites materiae, et de metallis refodiendae, et in quocumque usu producendae, sine ferri et aeris operario vigore non possint. Jam igitur aestimandum est, unde obveniat tanta dignitas auro et argento, cum et consanguineis quantum ad genus, 1310B et potioribus quantum ad utensilitatem, materiis praeferantur.

CAPUT VI.

Sed et lapillos istos, qui cum auro superbiam jungunt, quid aliud interpreter quam lapillos et calculos, ejusdem terrae minutalia; nec tamen aut fundamentis demandandis, aut parietibus moliendis, aut fastigiis sustinendis, aut tectis densandis necessaria? Solum hunc mulierum stuporem aedificare noverunt, quia tarde teruntur, ut niteant, et