Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/670

Haec pagina nondum emendata est
1307
1308
TERTULLIANI

1307A sumus, hi sunt angeli quibus in lavacro renuntiamus; haec sunt utique, per quae ab homine judicari meruerunt. Quid ergo facient apud judices suos res eorum? quod est commercium damnaturis cum damnandis? Opinor, quod Christo et Beliae. Qua constantia tribunal illud ascendimus, decreturi adversus eos, quorum munera appetimus? Nam et vobis eadem tunc substantia angelica repromissa, idem sexus qui et viris, eamdem judicandi dignationem pollicetur: nisi ergo hic jam praejudicaverimus, res eorum praedamnando, quas in illis tunc damnaturi sumus, illi potius nos judicabunt atque damnabunt.

CAPUT III.

Scio scripturam Enoch, quae hunc ordinem angelis 1307B dedit, non recipi a quibusdam, quia nec in armarium judaicum admittitur. Opinor, non putaverunt illam ante cataclysmum editam, post eum casum orbis, omnium rerum abolitorem, salvam esse potuisse. Si ista ratio est, recordentur pronepotem ipsius Enoch fuisse superstitem cataclysmi Noë, qui utique domestico nomine et haereditaria traditione audierat et meminerat, de proavi sui penes Deum gratia, et de omnibus praedicatis ejus; cum Enoch filio suo Mathusalae nihil aliud mandaverit, quam ut notitiam eorum posteris suis traderet. Igitur sine dubio potuit Noë, 1308A in praedicationis delegatione successisse, vel quia et alias non tacuisset tam de Dei conservatoris sui dispositione, quam de ipsa domus suae gloria. Hoc si non tam expedite haberet, illud quoque assertionem scripturae illius tueretur. Perinde potuit abolefactam eam violentia cataclysmi, in spiritu rursus reformare: quemadmodum et Hierosolymis Babylonia expugnatione deletis, omne instrumentum judaicae litteraturae per Esdram constat restauratum. Sed cum Enoch eadem scriptura etiam de Domino praedicarit, a nobis quidem nihil omnino rejiciendum est, quod pertinet ad nos. Et legimus (II Tim., III, 16), omnem Scripturam aedificationi habilem divinitus inspirari. A Judaeis potest jam videri propterea rejecta, sicut et caetera fere quae Christum sonant. Nec utique 1308B mirum hoc, si scripturas aliquas non receperunt de eo locutas, quem et ipsum coram loquentem non erant recepturi. Eo accedit, quod Enoch apud Judam Apostolum testimonium possidet (Ep. Jud., v. 14).

CAPUT IV.

Nulla nunc muliebri pompae nota inusta sit praedamnationis, de exitu auctorum. Nihil angelis illis imputetur, praeter repudium coeli, et matrimonium carnis. Rerum ipsarum qualitates examinemus, ut consilia quoque concupiscentiae earum deprehen-