Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/669

Haec pagina nondum emendata est
1305
1306
LIBER I DE CULTU FOEMINARUM.

1305A de sua, id est de foeminae conditione didicisset, laetiorem habitum, ne dicam gloriosiorem appetiisset, ut non magis in sordibus ageret, et squalorem potius affectaret, ipsam se circumferens Evam lugentem et poenitentem; quo plenius id quod de Eva trahit (ignominiam dico primi delicti, et invidiam perditionis humanae) omni satisfactionis habitu expiaret (Genes., III, 16). In doloribus et anxietatibus paries, mulier, et ad virum tuum conversio tua; et ille dominabitur tui; et Evam te esse nescis? Vivit sententia Dei super sexum istum, in hoc saeculo: vivat et reatus necesse est. Tu es diaboli janua, tu es arboris illius resignatrix, tu es divinae legis prima desertrix, tu es quae eum persuasisti, quem diabolus aggredi non valuit. Tu imaginem Dei, hominem, tam facile elisisti: 1305B propter tuum meritum, id est mortem, etiam Filius Dei mori habuit; et adornari tibi in mente est super pelliceas tuas tunicas? Age nunc, si ab initio rerum et Milesii oves tonderent, et Seres arbores nerent, et Tyrii tinguerent, et Phryges insuerent, et Babylonii intexerent, et margaritae canderent et ceraunia coruscarent, si ipsum quoque aurum jam de terra cum cupiditate prodisset; si jam et speculo tantum mentiri liceret: et haec Eva concupisset de paradiso expulsa, jam mortua, opinor. Ergo nec nunc appetere debet, aut nosse, si cupit reviviscere, quae nec habuerat, nec noverat, quando vivebat. Ideo omnia ista damnatae et mortuae mulieris impedimenta sunt, quasi ad pompam funeris constituta.

CAPUT II.

1305C Nam et illi qui ea constituerunt, damnati in poenam mortis deputantur: illi scilicet angeli, qui ad filias hominum de coelo ruerunt, ut haec quoque ignominia foeminae accedat. Nam cum et materias quasdam bene occultas, et artes plerasque non bene revelatas, saeculo multo magis imperito prodidissent 1306A (siquidem et metallorum opera nudaverant, et herbarum ingenia traduxerant, et incantationum vires provulgaverant, et omnem curiositatem, usque ad stellarum interpretationem, designaverant) proprie et quasi peculiariter foeminis instrumentum istud muliebris gloriae contulerunt: lumina lapillorum quibus monilia variantur: et circulos ex auro, quibus brachia arctantur: et medicamenta ex fuco, quibus lanae colorantur: et illum ipsum nigrum pulverem, quo oculorum exordia producuntur. Haec qualia sint, interim jam ex doctorum suorum qualitate et conditione pronuntiari potest, quod nihil ad integritatem peccatores, nihil ad castitatem adamatores, nihil ad timorem Dei desertores spiritus, aut monstrare potuerunt aut praestare. 1306B Si doctrinae dicendae sunt, mali magistri male docuerint necesse est. Si mercedes pro libidine, nullius rei turpis merces decora est. Quid autem tanti fuit ista monstrare sicut conferre? utrumne mulieres, sine materiis splendoris, et sine ingeniis decoris, placere non possent hominibus, quae adhuc incultae et incompositae et (ut ita dixerim) crudae ac rudes, angelos moverant? Anne sordidi, et per gratuitum usum contumeliosi amatores viderentur, si nihil foeminis in connubium allectis contulissent? Sed haec non capit aestimare, nihil plus desiderare poterant, quae angelos possidebant, magno scilicet nupserant. Enimvero, qui utique interdum cogitabant unde cecidissent, et post libidinum vaporata momenta coelum suspirabant, illud ipsum bonum foeminarum naturalis 1306C decoris, ut caussam mali, sic remuneraverunt, ne eis profuisset felicitas sua, sed ut devectum de simplicitate et sinceritate una cum ipsis in offensam Dei pervenirent. Certi erant omnem, et gloriam, et ambitionem, et affectationem per carnem placendi Deo displicere. Hi sunt nempe angeli quos judicaturi