Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/664

Haec pagina nondum emendata est
1295
1296
TERTULLIANI

1295A patietur? Jam vero alicui fratrum ad osculum convenire? aquam sanctorum pedibus offerre? de cibo, de poculo invadere, desiderare, in mente habere? Si et peregre frater adveniat, quod in aliena domo hospitium? si cui largiendum erit horreum, proma praeclusa sunt.

CAPUT V.

Sed aliqui sustinent nostra, nec obstrepunt. Hoc est igitur delictum, quod gentiles nostra noverunt, quod sub conscientia istorum sumus, quod beneficium eorum est, si quid operamur. Non potest se dicere nescire, qui sustinet: aut si celatur, quia non sustinet, timetur. Cum autem Scriptura utrumque mandet, et sine alterius conscientia et sine nostra 1295B pressura operari Domino, nihil interest, in qua parte 1296A delinquas, aut in conscientia mariti, si scit ut patiens, aut in conflictatione tui, dum vitatur impatiens. Nolite, inquit, margaritas vestras porcis jactare, ne conculcent ea, et conversi vos quoque evertant (II Matth., VII, 6). Margaritae vestrae sunt quotidianae conversationis insignia. Quanto curaveris ea occultare, tanto suspectiora feceris et magis cavenda gentili curiositati. Latebisne tu, cum lectulum, cum corpusculum tuum signas, cum aliquid immundum flatu exspuis, cum etiam per noctem exsurgis oratum, et non magiae aliquid videberis operari? Non sciet maritus, quid secreto ante omnem cibum gustes; et si sciverit panem, non illum credit esse qui dicitur? Et haec ignorans quisque rationem simpliciter sustinebit, sine gemitu, sine suspicione panis an veneni? Sustinent 1296B quidam: sed ut inculcent, ut illudant hujusmodi