Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/662

Haec pagina nondum emendata est
1291
1292
TERTULLIANI

1291A. re Qui ita interpretatur, absit ut sciens se circumscribat. Caeterum manifestum est scripturam istam eos fideles designare, qui in matrimonio gentili inventi a Dei gratia fuerint, secundum verba ipsa: Si quis, inquit, fidelis uxorem habet infidelem. Non dicit: «uxorem ducit infidelem.» Ostendit jam in matrimonio agentem mulieris infidelis, mox gratia Dei conversum, perseverare cum uxore debere, scilicet propterea, ne quis fidem consecutus putaret sibi devertendum esse ab aliena jam et extranea quodammodo foemina. Adeo et rationem subjicit, in pace nos vocari a Domino, et posse infidelem a fideli per usum matrimonii lucrifieri. Ipsa etiam clausula hoc ita intelligendum esse confirmat, ut quisque, ait, vocatur a Domino ita perseveret (I Cor. VII, 15-17). Vocantur 1291B autem gentiles, opinor, non fideles. Quod si de fideli ante matrimonium pronuntiasset absolute, permiserat sanctis vulgo nubere; si vero permiserat, nunquam tam diversam atque contrariam permissui suo pronuntiationem subdidisset, dicens: Mulier defuncto viro libera est: cui vult nubat, tantum in Domino. Hic certe nihil retractandum est; nam de quo retractari potuisset, Apostolus cecinit: ne quod ait, cui velit nubat, male uteremur, adjecit, tantum in Domino, id est in nomine Domini, quod est indubitate, christiano. Ille igitur apostolus sanctus, qui viduas et innuptas integritati perseverare mavult, qui nos ad exemplum sui hortatur, nullam aliam formam repetundarum nuptiarum nisi in Domino praescribit, huic soli conditioni continentiae detrimenta 1291C concedit: Tantum, inquit, in Domino. Adjecit pondus legi suae tantum. Quo sono et modo enuntiaveris dictum istud, onerosum est; et jubet et suadet, et praecipit, et hortatur, et rogat et comminatur; 1292A districta, expedita sententia est et ipsa sui brevitate facunda. Sic solet divina vox, ut statim intelligas, statim observes. Quis enim non intelligere possit pericula multa et vulnera fidei in hujusmodi nuptiis, quas prohibet, Apostolum providisse, et primo quidem carnis sanctae in carne gentili inquinamentum praecavisse? Hoc loco dicet aliquis: Quid ergo refert inter eum qui in matrimonio gentilis a Domino allegitur, et olim, id est ante nuptias fidelem, ut non proinde carni suae caveant, cum alter a nuptiis infidelis arceatur, alter in iis perseverare jubeatur? Cur si a gentili inquinamur, non ille disjungitur, quemadmodum iste non obligatur? Respondebo: Si spiritus dederit, ante omnia allegans Dominum magis ratum habere matrimonium non contrahi, quam 1292B omnino disjungi: denique divortium prohibet, nisi stupri caussa, continentiam vero commendat. Habet igitur ille perseverandi necessitatem, hic porro etiam non nubendi potestatem. Tunc si secundum Scripturam qui in matrimonio gentili a fide deprehenduntur, propterea non inquinantur, quia cum ipsis alii quoque sanctificantur: sine dubio isti, qui ante nuptias sanctificati sunt, si extraneae carni commisceantur, sanctificare eam non possunt, in qua non sunt deprehensi. Dei autem gratia illud sanctificat, quod invenit. Ita quod sanctificari non potuit, immundum est; quod immundum est, cum sancto non habet partem, nisi ut de suo inquinet et occidat.

CAPUT III.

1292C Haec cum ita sint, fideles gentilium matrimonia subeuntes stupri reos esse constat et arcendos ab omni communicatione fraternitatis, ex litteris Apostoli dicentis, cum ejusmodi nec cibum sumendum (I Cor., V, II). Aut numquid tabulas nuptiales de illo apud tri-