Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/656

Haec pagina nondum emendata est
1279
1279
LIBER I AD UXOREM.

1279A quod permittitur bonum non est. Quid enim? Necesse est mori mihi. Si ploro, bonum est, quod si timeo, quod permittitur, suspectam habet permissionis suae caussam: quod autem melius est, nemo permisit, ut indubitatum et sua sinceritate manifestum. Non propterea appetenda sunt quaedam, quia non vetantur, etsi quodammodo vetantur, cum alia illis praeferuntur: praelatio enim superiorum dissuasio est infirmorum. Non ideo quid bonum est, quia malum non est: nec ideo malum non est, quia non obest. Porro plane bonum hoc antecedet, quod non modo non obest, sed insuper prodest. Itaque malle debes, quod prodest, quam quod non obest. Ad primum enim locum certamen omne contendit: secundus solatium habet, victoriam non habet. 1279B Quod si Apostolo auscultamus, obliti posteriorum, extendamur in priora, et meliorum donationum sectatores simus. Si nobis laqueum non imponit, quid utilitatis sit, ostendit, dicens (I Cor., VII, 94): Innupta de dominicis cogitat, uti corpore et spiritu sancta sit. Nupta vero, sollicita est quomodo conjugi suo placeat. Caeterum nusquam ita nuptias permittit, ut non potius ad suum exemplum nos eniti malit. Felicem illum qui Pauli similis extiterit.

1280A

CAPUT IV.

Sed carnem legimus infirmam, et hinc nobis adulamur impensius: legimus tamen et spiritum firmum. Nam in uno sensu utrumque positum est. Caro, terrena materia est, spiritus vero coelestis. Cur ergo ad excusationem proniores, quae in nobis infirma sunt, opponimus: quae vero fortiora, non tuemur? Cur coelestibus terrena non cedant? si spiritus carne fortior, quia et generosior, nostra culpa infirmiorem sectamur. Nam disjunctis matrimonio duae species humanae imbecillitatis necessarias nuptias faciunt. Prima quidem potentissima, quae venit de concupiscentia carnis: sequens de concupiscentia saeculi. Sed utraque repudianda est a servis Dei, qui et luxuriae et ambitioni renuntiamus. Carnis concupiscentia aetatis 1280B officia defendit, decoris messem requirit, gaudet de contumelia sua: dicit virum necessarium sexui, ut auctoritatis et solatii causa, vel ut a malis rumoribus tuta sit. Et tu adversus consilia haec ejus, adhibe sororum nostrarum exempla, quarum nomina penes Dominum, quae nullam formae vel aetatis occasionem praemissis maritis sanctitati anteponunt: malunt enim Deo nubere, Deo speciosae, Deo sunt puellae: cum illo vivunt, cum illo sermocinantur: illum diebus et noctibus tractant: orationes