Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/655

Haec pagina nondum emendata est
1277
1278
LIBER I AD UXOREM.

1277A que alii foeminae ad Deum pertinenti proficiat, quod suademus, licet retractare.

CAPUT II.

Non quidem abnuimus conjunctionem viri ac foeminae benedictam a Domino, ut sciremus generi humano et replendo orbi et instruendo saeculo excogitatam, atque exinde permissam; unam tamen. Nam et Adam unus Evae maritus, et Eva una uxor illius, una mulier, una costa. Sane apud veteres nostros ipsosque patriarchas non modo nubere, sed etiam plurifariam matrimoniis uti fas fuit, erant et concubinae: sed licet figuratum in synagogam et Ecclesiam cesserit, ut tamen simpliciter interpretemur, necessarium fuit instituere, quae postea aut amputari, aut temperari mererentur. Superventura enim lex 1277B erat, oportebat legis adimplendae caussas praecucurrisse. Idem mox legi succurrere habebat, Dei sermo circumcisionem inducens spiritalem. Igitur per licentiam tunc passivam, materiae subsequentium emendationum praeministrabantur, quas Dominus Evangelio suo, dehinc Apostolus in extremitatibus saeculi aut excidit redundantes, aut composuit inconditas.

CAPUT III.

Sed non ideo praemiserim de libertate vetustatis et 1278A posteritatis castigatione, aut praestruam Christum separandis matrimoniis et delendis conjunctionibus advenisse, quasi jam hinc finem nubendi praescribam. Viderint, qui inter caetera perversitatum suarum disjungere docent, carnem de duobus unam, negantes eum, qui foeminam de masculo mutuatus, duo corpora ex ejusdem materiae consortio sumpta, rursus in se matrimonii compactione compegit. Denique prohiberi nuptias nusquam omnino legimus, ut bonum scilicet: quid tamen bono isto melius sit, accipimus ab Apostolo, permittente quidem nubere, sed abstinentiam praeferente: illud propter insidias tentationum, hoc propter angustias temporum: qua ratione utriusque pronuntiationis inspecta facile dinoscitur, necessitate nobis concessam esse nubendi potestatem: 1278B quod autem necessitas praestat, depretiat ipsa. Quod denique scriptum est, Melius est nubere quam uri (I Cor., VII, 9), quale hoc bonum est, oro te, quod mali comparatio commendat? Ut ideo melius sit nubere, quia deterius est uri. Atenim quanto melius est neque nubere neque uri! [Sed] etiam in persecutionibus melius est ex permissu fugere de oppido in oppidum, quam comprehensum et distortum negare. Atque ideo beatiores, qui valent beata testimonii confessione excedere. Possum dicere: