Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/650

Haec pagina nondum emendata est
1267
1268
TERTULLIANI

1267A sidiis, aut admonitionibus Domini intervenit usus, ejus officii magna merces, felicitas scilicet. Quos enim felices Dominus, nisi patientes nuncupavit, dicendo: Beati pauperes spiritu, illorum est enim regnum coelorum (Matth., V.)? Nullus profecto spiritu pauper, nisi humilis; quis enim humilis, nisi patiens? quia nemo subjicere sese potest, sine prima patientia subjectionis ipsius. Beati, inquit, flentes atque lugentes. Quis talia sine patientia tolerat? Itaque talibus et advocatio et risus promittitur. Beati mites. Hoc quidem vocabulo impatientes non licet omnino censeri. Item cum pacificos eodem titulo felicitatis notat, et filios Dei nuncupat, numquid impatientes pacis affines? Stultus hoc senserit. Cum vero, gaudete et exultate, dicit, quotiens vos maledicent et persequentur, 1267B merces enim vestra plurima in coelo; id utique non exultationis impatientiae pollicetur, quia nemo in adversis exultavit, nisi ante ea contempserit; nemo contemnet, nisi patientiam gesserit.

CAPUT XII.

Quod ad pacis gratissimae Deo attinet discplinam, quis omnino impatientiae natus vel semel ignoscet fratri suo (non dicam septies, sed et septuagies septies (Matth., XVIII)? quis judicium cum adversario suo dirigens, (Luc., VI; Matth., V), negotium convenientia solvet, nisi prius animi dolorem, duritiam, amaritudinem, venena scilicet impatientiae amputarit? Quomodo remittes, et remittetur tibi, si tenax injuriae per absentiam patientiae fueris? 1267C Nemo convulsus animum in fratrem suum munus 1268A apud altare perficiet, nisi prius reconciliando fratri reversus ad patientiam fuerit. Sol super iram nostram si occiderit, periclitamur. Non licet nobis una die sine patientia manere. Atenim cum omnem speciem salutaris disciplinae gubernet (Eph., IV.), quid mirum quod etiam poenitentiae ministrat, solitae lapsis subvenire, cum, disjuncto matrimonio, ex ea tamen causa, qua licet feu viro, seu foeminae ad viduitatis perseverantiam sustineri, haec exspectat, haec exoptat, haec exorat poenitentiam quandoque inituris salutem. Quantum boni utrique confert! alterum non adulterum facit, alterum emendat. Sic et illis dominicarum similitudinum exemplis de patientia sanctis adest. Erroneam ovem patientia pastoris requirit et invenit. Nam impatientia 1268B unam facile contemneret. Sed laborem inquisitionis patientia suscipit, et humeris insuper advehit bajulus patiens peccatricem derelictam. Illum quoque prodigum filium patientia patris et recipit, et vestit, et pascit, et apud impatientiam irati fratris excusat. Salvus est igitur qui perierat, quia poenitentiam iniit. Poenitentia non perit, quia patientiam invenit. Nam dilectio summum fidei sacramentum, Christiani nominis thesaurus, quam Apostolus totis viribus Sancti Spiritus commendat, cujus nisi patientiae disciplinis eruditur? Dilectio, inquit, magnanimis est. Ita patientiam sumit. Benifica est; malum patientia non facit. Non aemulatur; id quidem patientiae proprium est. Nec protervum sapit; 1268C modestiam de patientia traxit. Non inflatur, non pro-