Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/648

Haec pagina nondum emendata est
1263
1264
TERTULLIANI

1263A ex ore promuntur, hominem communicari? Item (Matth., XII): manere nos omnis vani et supervacui dicti reatum? Sequitur ergo ut a quo nos Dominus arcet, idem ab alio aequanimiter pati admoneat. Hic jam de patientiae voluptate. Nam omnis injuria, seu lingua, seu manu incussa, cum patientiam offenderit, eodem exitu dispungetur, quo telum aliquod in petra constantissimae duritiae libratum, et obtusum. Coincidet enim ibidem irrita opera et infructuosa, et nonnunquam repercussum in eum, qui emisit, reciproco impetu saeviet. Nempe idcirco quis te laedit, ut doleas: quia fructus laedentis in dolore laesi est. Ergo cum fructum ejus everteris, non dolendo, ipse doleat necesse est amissione fructus sui: tunc tu non modo illaesus abis, quod etiam solum 1263B tibi sufficit, sed insuper adversarii tui et frustratione oblectatus, et dolore defensus. Haec est patientiae utilitas et voluptas.

CAPUT IX.

Ne illa quidem impatientiae species excusatur in amissione nostrorum, ubi aliqua doloris patrocinatur affectio. Proponendus est enim respectus denunciationis Apostoli qui ait (I Thess., IV): Ne contristemini dormitione cujusquam, sicut nationes quae spe carent. Et merito. Credentes enim resurrectionem Christi, in nostram quoque credimus, propter quos ille et obiit et resurrexit. Ergo cum constet de resurrectione mortuorum, vacat dolor mortis, vacat et impatientia doloris. Cur ergo doleas, si periisse 1263C non credis? Cur impatienter feras subductum 1264A interim, quem credis reversurum? Profectio est, quam putas mortem. Non est lugendus qui antecedit, sed plane desiderandus. Id quoque desiderium patientia temperandum. Cur enim immoderate feras abiisse, quem mox subsequeris? Caeterum impatientia in hujusmodi, et spei nostrae male ominatur, et fidem praevaricatur. Et Christum laedimus, cum evocatos quosque ab illo quasi miserandos non aequanimiter accipimus. Cupio, inquit Apostolus (Phil., I), recipi jam et esse cum Domino. Quanto melius ostendit votum Christianorum? Ergo votum si alios consecutos impatienter dolemus, ipsi consequi nolumus.

CAPUT X.

Est et alius summus impatientiae stimulus, ultionis 1264B libido, negotium curans aut gloriae, aut malitiae. Sed et gloria utique vana et malitia nunquam non Domino odiosa, hoc quidem loco maxime, cum alterius malitia provocata superiorem se in exsequenda ultione constituit, et remunerans nequam duplicat quod semel factum est. Ultio penes errorem solatium videtur doloris, penes veritatem certe redarguitur malignitatis. Quid enim refert inter provocantem et provocatum, nisi quod ille prior in maleficio deprehenditur, at ille posterior? Tamen uterque laesi hominis Domino reus est, qui omne nequam et prohibet et damnat. Nulla in maleficio ordinis ratio est; nec locus secernit, quod similitudo conjungit. Absolute itaque praecipitur malum malo non rependendum (Rom. XII). Par factum, 1264C par habet meritum. Quomodo id observa-