Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/647

Haec pagina nondum emendata est
1261
1262
LIBER DE PATIENTIA

1261A eorum computandas non esse. Quod ergo nobis appetere minime opus est quia nec Dominus appetivit, detruncatum vel etiam ademptum non aegre sustinere debemus. Cupiditatem omnium malorum radicem Spiritus Domini per Apostolum pronuntiavit (I Tim. VI, X). Eam non in concupiscentia alieni tantum constitutam interpretemur; nam et quod nostrum videtur, alienum est: nihil enim nostrum, quoniam Dei omnia, cujus ipsi quoque nos. Itaque si damno affecti impatienter senserimus, non de nostro amissum dolentes, affines cupiditatis deprehendemur. Alienum quaerimus, cum alienum amissum aegre sustinemus. Qui damni impatientia concitatur, terrena coelestibus anteponendo, de proximo in Deum peccat. Spiritum enim quem a Domino 1261B sumpsit, saecularis rei gratia concutit. Libenter igitur terrena amittamus, coelestia tueamur. Totum licet saeculum pereat, dum patientiam lucrifaciam. Jam qui minutum sibi aliquid aut furto, aut vi, aut etiam ignavia, non constanter sustinere constituit, nescio an facile, vel ex animo, ipse rei suae manum inferre posset in caussa eleemosynae. Quis enim ab alio secari omnino non sustinens, ipse ferrum in corpore suo ducit? Patientia in detrimentis, exercitatio est largiendi et communicandi. Non piget donare eum, qui non timent perdere. Alioquin quomodo duas habens tunicas, alteram earum nudo dabit, nisi idem sit, qui auferenti tunicam, etiam pallium offerre possit (Matth., V)? Quomodo amicos de mammona 1261C fabricabimus nobis (Luc., XVI), si eum in tantum amaverimus, ut amissum non sufferamus? Peribimus cum perdito. Quid hic invenimus, ubi habemus amittere? Gentilium est, omnibus detrimentis impatientiam adhibere, qui rem pecuniariam fortasse animae anteponant. Nam et faciunt, cum lucri 1262A cupiditatibus quaestuosa pericula mercimoniorum in mari exercent; cum pecuniae caussa etiam in foro nihil damnationi timendum aggredi dubitant; cum denique ludo et castris sese locant, cum per viam in mores bestiarum latrocinantur. Nos vero secundum diversitatem, qua cum illis sumus, non animam pro pecunia, sed pecuniam pro anima deponere convenit, seu sponte in largiendo, seu patientes in amittendo.

CAPUT VIII.

Ipsam animam ipsumque corpus in saeculo isto expositum omnibus ad injuriam gerimus, ejusque injuriae patientiam subimus; minorum deliberatione laedemur? Absit a servo Christi tale inquinamentum, 1262B ut patientia, majoribus tentationibus praeparata, in frivolis excidat. Si manu quis tentaverit provocare, praesto est dominica moneta: Verberanti te (inquit Matth., V, 39) in faciem, etiam alteram genam obverte. Fatigetur improbitas patientia tua. Cujus ictus ille sit, dolore et contumelia constrictus, gravius a Domino vapulat. Plus improbum illum caedis sustinendo; ab eo enim vapulabit, cujus gratia sustines. Si linguae amaritudo maledicto sive convicio eruperit, respice dictum (Matth., V, 12): Cum vos maledixerint, gaudete. Dominus ipse maledictus in lege est (Deut., XXI, 23), et tamen solus est benedictus (Gal., III, 13). Igitur Dominum servi consequamur, et maledicamur patienter, 1262C ut benedicti esse possimus. Si parum aequanimiter audiam dictum aliquod in me protervum aut nequam, reddam et ipse amaritudinis vicem necesse est, aut cruciabor impatientia muta. Cum ergo percussero maledictus, quomodo secutus inveniar doctrinam Domini, qua traditum est (Marc., VII, 15, 18), non vasculorum inquinamentis, sed eorum quae