Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/645

Haec pagina nondum emendata est
1257
1258
LIBER DE PATIENTIA

1257A rat autem, quia doluerat. Doluerat, quia patienter utique non tulerat. Quid primum fuerit ille angelus perditionis, malus an impatiens, contemno quaerere; palam cum sit, impatientiam cum malitia, aut malitiam ab impatientia auspicatam, deinde inter se conspirasse, et individuas in uno patris sinu adolevisse. Atenim quam primus senserat, per quam delinquere intraverat, de suo experimento quid ad peccandum adjuvaret structus eamdem impingendo in crimen homini advocavit: conventa statim illi mulier, non temere dixerim per colloquium ipsum ejus afflata est spiritu impatientia infecto, usque adeo nunquam omnino peccasset, si in divino interdicto patientiam perservasset. Quid quod non sustinuit sola conventa; sed apud Adam nondum maritum, 1257B nondum aures sibi debentem impatiens etiam tacendi est, ac traducem illum ejus, quod a malo hauserat, facit. Perit igitur et alius homo, per impatientiam alterius; perit mox et ipse per impatientiam suam utrobique commissam; et circa Dei praemonitionem, et circa diaboli circumscriptionem, illam servare, hanc refutare non sustinens. Hinc prima judicii, unde delicti origo: hinc Deus irasci exorsus, unde offendere homo inductus. Inde in Deo prima patientia, unde indignatio prima. Qui tunc maledictione sola contentus, ab animadversionis impetu in diabolo temperavit. Aut quod crimen ante istud impatientiae admissum homini imputatur? Innocens erat, et Deo de proximo amicus, et Paradisi colonus. At ubi semel succidit impatientiae desivit Deo sapere, 1257C desivit coelestia sustinere posse. Exinde homo terrae datus, et ab oculis Dei ejectus, facile usurpari ab impatientia coepit in omne quod Deum offenderet. 1258A Nam statim illa semine diaboli concepta, malitiae foecunditate, iram filium procreavit, editum suis artibus erudiit. Quod enim ipsum Adam et Evam morti immerserat, docuit et filium ab homicidio incipere (Gen., IV). Frustra istud impatientiae adscripserim, si Cain ille primus homicida, et primus fratricida, oblationes suas a Domino recusatas aequanimiter nec impatienter tulit, si iratus fratri suo non est, si neminem denique interemit. Cum ergo, nec occidere potuerit, nisi iratus; nec irasci, nisi impatiens: demonstrat quod per iram gessit ad eam referendum, a qua ira suggesta est. Et haec quidem impatientiae tunc infantis quodammodo incunabula. Caeterum quanta mox incrementa, nec mirum. Nam, si prima deliquit, consequens est, ut quia prima, 1258B idcirco et sola sit matrix in omne delictum, defundens de suo fonte varias criminum venas. De homicidio quidem dictum est. Sed ira editum a primordio, etiam quascumque postmodum causas sibi invenit, ad impatientiam ut ad originem sui confert. Sive enim quis inimicitiis, sive praedae gratia id scelus conficit, prius est ut aut odii aut avaritiae fiat impatiens. Quicquid compellit, sine impatientia sui non est ut perfici possit. Quis adulterium sine libidinis impatientia subiit? Quod et si pretio in foeminis cogitur venditio illa pudicitiae, utique impatientia contemnendi lucri ordinatur. Haec, ut principilia penes Dominum delicta. Nam ut compendio dictum sit, omne peccatum impatientiae adscribendum. Malum impatientia est boni. Nemo impudicus non impatiens 1258C pudicitiae, et improbus probitatis, et impius pietatis et inquietus quietis. Ut malus unusquisque fiat, bonus perseverare non poterit. Talis igitur excetra