Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/643

Haec pagina nondum emendata est
1253
1254
LIBER DE PATIENTIA

1253A tentatoris congressus solis verbis repellit, cum de Domino fit magister, docens hominem evadere ad salutem, scilicet veniam offensae patientiae eruditus, non contendit, non reclamavit, nec quisquam in plateis vocem ejus audivit, arundinem quassatam non fregit, linum fumigans non restinxit (Is. XLII). Nec enim mentitus fuerat propheta, imo ipsius Dei contestatio, Spiritum suum in Filio cum tota patientia collocantis (Joan., XIII, Matth. IX, Luc. IX, Luc. XVII, Matth. XIV, Matth. XXVI, Is. LIII, Matth. XXIX, Joan. XVIII, Matth: XXVI, Matth. XXVII, Marc. XV, Luc. XXIII, Joan. XIX). Nullum volentem sibi adhaerere non suscepit; nullius mensam tectumve despexit: aquam ipse lavandis discipulorum pedibus ministravit. Non peccatores, non publicanos adspernatus est. Non illi saltim 1253B civitati quae eum recipere noluerat, iratus est, cum etiam discipuli tam contumelioso oppido coelestes ignes repraesentari voluissent. Ingratos curavit, insidiatoribus cessit. Parum hoc, si non etiam proditorem suum secum habuit, nec constanter denotavit. Cum vero traditur, cum adducitur ut pecus ad victimam, sic enim non magis aperit os, quam agnus sub tondentis potestate, ille, cui legiones angelorum, si voluisset, uno dicto de coelis adfuissent, 1254A ne unius quidem discentis gladium ultorem probavit. Patientia Domini in Malcho vulnerata est. Itaque et gladii opera maledixit in posterum, et sanitatis restitutione ei, quem non ipse vexaverat, satisfecit, per patientiam, misericordiae matrem. Taceo quod figitur, in hoc enim venerat. Numquid tamen subeundae morti etiam contumeliis opus fuerat? Sed saginari voluptate patientiae discessurus volebat. Despuitur, verberatur, deridetur, foedis vestitur, foedioribus coronatur. Mira aequanimitatis fides. Qui in hominis figura proposuerat latere, nihil de impatientia hominis imitatus est. Hinc vel maxime pharisaei Dominum agnoscere debuistis: patientiam hujusmodi nemo hominum perpetraret. Talia tantaque documenta, quorum magnitudo penes nationes quidem detrectatio fidei est, penes nos vero ratio et structio, satis aperte, non sermonibus modo in 1254B praecipiendo, sed etiam passionibus Domini sustinendo, probant his, quibus credere datum est, patientiam Dei esse naturam, effectum et praestantiam ingenitae cujusdam proprietatis.

CAPUT IV.

Igitur si probos quosque servos et bonae mentis, pro ingenio dominico conversari videmus (siquidem