Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/637

Haec pagina nondum emendata est
1241
1242
TERTULLIANI

1241A nus periculosis nosmetipsos inferamus, et si iterum evasuri videmur. Plerique naufragio liberati exinde repudium et navi et mari dicunt, et Dei beneficium, salutem suam scilicet, memoria periculi honorant. Laudo timorem, diligo verecundiam, nolunt iterum divinae misericordiae oneri esse; formidant videri inculcare, quod consecuti sunt; bona certe sollicitudine iterum experiri vitant quod semel didicerunt timere. Ita modus temeritatis, testatio est timoris. Timor autem hominis, Dei honor est. Sed enim pervicacissimus hostis ille, nunquam malitiae suae otium facit. Atquin tunc maxime saevit, cum hominem plene sentit liberatum; tunc plurimum accenditur, dum extinguitur. Doleat et ingemiscat necesse est, venia peccatorum permissa, tot in homine mortis opera 1241B diruta, tot titulos damnationis retro suae erasos. Dolet quod ipsum et angelos ejus, Christi servus illi peccator judicaturus est. Itaque observat, oppugnat, obsidet, si qua possit aut oculos concupiscentia carnali ferire, aut animum illecebris saecularibus irretire, aut fidem terrenae potestatis formidine evertere, aut a via certa perversis traditionibus detorquere: non scandalis, non tentationibus deficit. Haec igitur venena ejus providens Deus, clausa licet ignoscentiae janua, et intinctionis sera obstructa, aliquid adhuc permisit patere. Collocavit in vestibulo poenitentiam secundam, quae pulsantibus patefaciat: sed jam semel, quia jam secundo. Sed amplius nunquam, quia proxime frustra. Non enim et hoc semel satis est? Habes, quod jam non merebaris; 1241C amisisti enim quod acceperas. Si tibi indulgentia Domini accommodat, unde restituas quod amiseras, iterato beneficio gratus esto, nedum ampliato: majus est enim restituere, quam dare: quoniam miserius est perdidisse, quam omnino non accepisse. Verum non statim succidendus ac subruendus 1242A est animus desperatione, si secundae quis poenitentiae debitor fuerit: pigeat sane peccare rursus, sed rursus poenitere non pigeat: pigeat iterum periclitari, sed non iterum liberari. Neminem pudeat; iteratae valetudinis iteranda medicina est: gratus in Dominum exstiteris, si quod tibi Dominus offert, non recusaveris: offendisti, sed reconciliari adhuc potes. Habes cui satisfacias, et quidem volentem.

CAPUT VIII.

Id si dubitas, evolve quae Spiritus Ecclesiis dicat (Apoc., I, II, III). Desertam dilectionem Ephesiis imputat, stuprum et idolothytorum esum Thyatirenis exprobrat, Sardos non plenorum operum incusat, Pergamenos docentes perversa reprehendit; Laodicenos fidentes divitiis objurgat: et tamen omnes ad 1242B poenitentiam commonet, sub comminationibus quidem. Non comminaretur autem non poenitenti, si non ignosceret poenitenti. Dubium, si non et alibi hanc clementiae suae profusionem demonstrasset. Non, ait (Jer., VIII, 4; Osee, VI, 6), qui ceciderit, resurget, et qui aversatus fuerit convertetur? Ille est scilicet, ille est qui misericordiam mavult quam sacrificia. Laetantur coeli, et qui illic Angeli, poenitentia hominis (Matth., IX, 13). Heus tu, peccator, bono animo sis, vides ubi de tuo reditu gaudeatur. Quid illa similitudinum dominicarum argumenta nobis volunt? Quod mulier drachmam perdidit et requirit, et reperit, et amicas ad gaudium invitat, nonne restituti peccatoris exemplum est? Errat et una pastoris ovicula, sed grex una carior non erat: una illa conquiritur, una pro 1242C omnibus desideratur, et tandem invenitur, et humeris pastoris ipsius refertur: multum enim errando laboraverat. Illum etiam mitissimum patrem non tacebo, qui prodigum filium revocat, et post inopiam poenitentem libens suscipit, immolat vitulum praeopimum, convivio gaudium suum oxornat. Quid-