1237A aliquid, ipse finis desiderandi: velut poma cum jam in acorem vel amaritudinem senescere incipiunt, ex parte aliqua tamen adhuc ipsi gratiae suae adulantur. Omne praeterea cunctationis et tergiversationis erga poenitentiam vitium, praesumptio intinctionis importat. Certi enim indubitatae veniae delictorum, medium tempus interim furantur, et commeatum sibi faciunt delinquendi, quam eruditionem non delinquendi. Quam porro ineptum, quam iniquum, poenitentiam non adimplere, et veniam delictorum sustinere, hoc est, pretium non exhibere, ad mercem manum emittere! Hoc enim pretio Dominus veniam addicere instituit; hac poenitentiae compensatione redimendam proponit impunitatem. Si ergo qui venditant, prius nummum, quo paciscuntur, examinant, 1237B ne scalptus, neve rasus, ne adulter etiam: Dominum credimus poenitentiae probationem prius inire, tantam nobis mercedem perennis scilicet vitae concessurum? Sed differamus tantisper poenitentiae veritatem. Tunc opinor emendatos liquebit, cum absolvimur? Nullo pacto. Sed cum pendente venia, poena prospicitur, cum adhuc liberari 1238A non meremur ut possimus mereri cum Deus comminatur, non cum ignoscit. Quis enim servus, postquam libertate mutatus est, furta sua et fugas sibi imputat? Quis miles postquam castris suis emissus, pro notis suis satagit? Peccator ante veniam deflere se debet; quia tempus poenitentiae, id est, quod periculi et timoris. Neque ego renuo divinum beneficium, id est, abolitionem delictorum inituris aquam omnimodo salvum esse; sed ut eo pervenire contingat, elaborandum est. Quis enim tibi tam infidae poenitentiae viro asperginem unam cujuslibet aquae commodabit? furto quidem aggredi, et praepositum hujus rei asseverationibus tuis circumduci facile est. Sed Deus thesauro suo providet, nec sinit obrepere indignos. 1238B Quid denique ait? Nihil occultum, quod non revelabitur (Luc, VIII. 17). Quantascumque tenebras factis tuis superstruxeris, Deus lumen est. Quidam autem sic opinantur, quasi Deus necesse habeat praestare etiam indignis quod spopondit: et liberalitatem ejus faciunt servitutem. Quod si necessitate nobis, symbolum mortis indul-
Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/635
Haec pagina nondum emendata est
1237
1238
LIBER DE POENITENTIA