Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/634

Haec pagina nondum emendata est
1235
1236
TERTULLIANI

1235A ignorantia segregaris, in tantum contumaciae agglutinaris. Nam si idcirco te deliquisse poenituerat, quia Dominum coeperas timere, cur quod metus gratia gessisti rescindere maluisti, nisi quia metuere desisti? Neque enim timorem alia res, quam contumacia subvertit. Cum etiam ignorantes Dominum nulla exceptio tueatur ad poenam; quia Deum in aperto constitutum, et vel ex-ipsis coelestibus bonis comprehensibilem, ignorari non licet: quanto cognitum despici periculosum est! Despicit porro, qui bonorum ac malorum intellectum ab illo consecutus, quod intelligit fugiendum, quodque jam fugit, resumens, intellectui suo, id est, Dei dono, contumeliam facit: respuit datorem cum datum deserit, negat beneficium, cum beneficium non honorat. 1235B Quemadmodum ei potest placere, cujus munus sibi displicet? Ita in Dominum non modo contumax, sed etiam ingratus apparet. Caeterum non leviter in Dominum peccat, qui, cum aemulo ejus diabolo poenitentia renuntiasset, et hoc nomine illum Domino subjecisset, rursus eumdem regressu suo erigit, et exultationem ejus seipsum facit, ut denuo malus, recuperata praeda sua, adversus Dominum gaudeat. Nonne quod dicere quoque periculosum est, sed ad aedificationem proferendum est, diabolum Domino praeponit? Comparationem enim videtur egisse, qui utrumque cognoverit, et judicato pronuntiasse eum meliorem, cujus se rursus esse maluerit. Ita qui per delictorum 1235C poenitentiam instituerat Domino satisfacere, diabolo 1236A per aliam poenitentiae poenitentiam satisfaciet: eritque tanto magis perosus Deo, quanto aemulo ejus acceptus. Sed aiunt quidam satis Deum habere, si corde et animo suspiciatur, licet actu minus fiat. Itaque se salvo metu et fide peccare: hoc est, salva castitate matrimonia violare, salva pietate parenti venenum temperare. Sic ergo et ipsi salva venia in gehennam detrudentur, dum salvo metu peccant. Primum exemplum perversitatis, quia timent, delinquunt: opinor non delinquerent, si non timerent. Igitur, qui Deum nolit offensum, nec revereatur omnino, si timor offendendi patrocinium est. Sed ista ingenia de semine hypocritarum pullulare consuerunt, quorum individua cum diabolo amicitia est, quorum poenitentia nunquam 1236B fidelis.

CAPUT VI.

Quicquid ergo mediocritas nostra ad poenitentiam semel capessendam et perpetuo continendam suggerere conata est, omnes quidem deditos Domino spectat, ut omnis salutis in promerendo Deo petitores, sed praecipue novitiolis istis imminet. Qui cum maxime incipiunt divinis sermonibus aures rigare, quique catuli infantiae adhuc recentis, nec perfectis luminibus incerta reptant; et dicunt quidem pristinis renuntiare, et poenitentiam assumunt, sed includere eam negligunt. 1236C Interpellat enim illos ad desiderandum ex pristinis