CAPUT PRIMUM.
Poenitentiam hoc genus hominum, quod et ipsi retro fuimus, caeci, sine Domini lumine, natura tenus norunt passionem animi quamdam esse quae veniat de offensa sententiae prioris. Caeterum a ratione ejus tantum absunt, quantum ab ipso rationis auctore: quippe res Dei, ratio; quia Deus omnium conditor, nihil non ratione tractari, intelligique voluit. Igitur ignorantes quique Deum rem quoque ejus ignorent necesse est, quia nullus omnino thesaurus extraneis patet. Itaque universam vitae conversationem sine gubernaculo rationis transfretantes imminentem saeculo procellam vitare non norunt. Quam autem in poenitentiae actu irrationaliter deversentur, 1227B vel uno isto satis erit expedire, eum illam etiam in bonis factis suis adhibent. Poenitet fidei, amoris, simplicitatis, patientiae, misericordiae, 1228A prout quid in ingratiam cecidit. Semetipsos exsecrantur, quia benefecerint, eamque maxime poenitentiae speciem, quae optimis operibus irrogatur, in corde fingunt, meminisse curantes, ne quid boni rursus praestent; contra, poenitentiae malorum levius incubant: denique facilius per eamdem delinquunt, quam per eamdem recte faciunt.
CAPUT II.
Quod si Dei ac per hoc rationis quoque compotes agerent, merita primo poenitentiae expenderent, nec unquam eam ad argumentum perversae emendationis adhiberent; modum denique poenitendi temperarent, quia et delinquendi tenerent; timentes Dominum scilicet. Sed ubi metus nullus, emendatio proinde nulla. Ubi emendatio nulla, poenitentia 1228B necessario vana: quia caret fructu suo, cui eam Deus sevit, id est, hominis saluti. Nam Deus post tot ac tanta delicta humanae temeritatis, a principe ge-