Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/626

Haec pagina nondum emendata est
1219
1220
TERTULLIANI

1219A libere potuit. Petulantia autem mulieris quae usurpavit docere, utique non etiam tinguendi jus sibi pariet, nisi si quae nova bestia evenerit similis pristinae: ut quemadmodum illa Baptismum auferebat, ita aliqua per se eum conferat. Quod si quae Paulo perperam adscripta sunt, exemplum Theclae ad licentiam mulierum docendi tinguendique defendunt; sciant in Asia presbyterum, qui eam scripturam construxit, quasi titulo Pauli de suo cumulans, convictum atque confessum id se amore Pauli fecisse, loco decessisse. Quam enim fidei proximum videretur, ut is docendi et tinguendi 1220A daret foeminae potestatem, qui ne discere quidem constanter mulieri permisit: Taceant, et domi maritos suos consulant (II Cor., XIV).

CAPUT XVIII.

Caeterum Baptismum non temere credendum esse sciunt, quorum officium est. Omni petenti te dato, suum habet titulum perinde ad eleemosynam pertinentem. Imo illud potius perspiciendum: Nolite dare sanctum canibus (Luc., VI), et porcis projicere margaritas vestras (Matth., VII, 6), et manus ne facile imposueris, ne participes aliena delicta (I Tim.,