Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/624

Haec pagina nondum emendata est
1215
1216
TERTULLIANI

1215A fides satis est, nam et Abraham nullius aquae nisi fidei sacramento Deo placuit (Gen., XV). Sed in omnibus posteriora concludunt, et sequentia antecedentibus praevalent. Fuerit salus retro per fidem nudam ante Domini passionem et resurrectionem. At ubi fides aucta est credendi in nativitatem, passionem, resurrectionemque ejus, addita est ampliatio sacramento, obsignatio Baptismi vestimentum quodammodo fidei, quae retro erat nuda, nec potentiam habuit sine sua lege. Lex enim tinguendi imposita est, et forma praescripta. Ite, inquit, docete nationes, tinguentes eas in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth., XXVIII, 19). Huic legi collata definitio illa: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum coelorum (Joan., III, 5), obstrinxit fidem ad Baptismi 1215B necessitatem. Itaque omnes exinde credentes tinguebantur. Tunc et Paulus ubi credidit, tinctus est (Act., IX, 6). Et hoc est quod Dominus in illa plaga orbationis praeceperat: Exsurge, dicens, et introi Damascum (Ibidem), illic tibi demonstrabitur quid debeas agere, scilicet tingui, quod solum ei deerat. Alioquin satis didicerat atque crediderat Nazarenum esse Dominum Dei Filium.

CAPUT XIV.

Sed de ipso Apostolo revolvunt, quod dixerit: Non enim me ad tinguendum Christus misit (I Cor., I, 17), quasi hoc argumento Baptismus adimatur. Cur enim tinxit Gaium et Crispum et Stephanae domum (Ibidem)? Quanquam etsi non eum miserat Christus ad 1215C tinguendum, tamen aliis Apostolis praeceperat tinguere. 1216A Verum haec pro conditione tunc temporis ad Corinthios scripta sunt (Ibid.), quoniam schismata et dissensiones inter illos movebantur, dum alius Paulo deputat, alius Apollo. Propter quod pacificus Apostolus, ne sibi omnia defendere videretur, non ad tinguendum ait se missum, sed ad praedicandum. Nam et prius est praedicare, posterius tinguere. Si prius praedicatum: puto autem licuit et tinguere cui licuit praedicare.

CAPUT XV.

Nescio si quid amplius ad controversiam Baptismi ventilatur. Sane retexam, quod supra omisi, ne imminentes sensus videar intercidere. Unus omnino baptismus est nobis, tam ex Domini Evangelio (Joan., III), quam ex Apostoli litteris (Eph., IV); quoniam 1216B unus Dominus et unum Baptismum et una Ecclesia in coelis. Sed circa haereticos sane quid custodiendum sit, digne quis retractet; ad nos enim editum est. Haeretici autem nullum habent consortium nostrae disciplinae, quos extraneos utique testatur ipsa ademptio communicationis. Non debeo in illis agnoscere quod mihi est praeceptum, quia non idem Deus est nobis et illis, nec unus Christus, id est idem. Ideoque nec Baptismus unus, quia non idem. Quem cum rite non habeant, sine dubio non habent, nec capit numerari, quod non habetur: ita nec possunt accipere, quia non habent. Sed de isto plenius jam nobis in graeco digestum est. Semel ergo lavacrum inimus, semel delicta diluuntur, quia ea iterari 1216C non oportet. Caeterum Israel (Marc., VII) Judaeus