Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/619

Haec pagina nondum emendata est
1205
1206
TERTULLIANI

1205A templa totasque urbes aspergine circumlatae aquae expiant passim, certe ludis Apollinaribus et Eleusiniis tinguntur. Idque se in regenerationem et impunitatem perjuriorum suorum agere praesumunt. Item penes veteres quisquis se homicidio infecerat, purgatrice aqua se expiebat. Igitur si de sola natura aquis, quod propria materia sit abluendi in auspicia emundationis, blandiuntur, quanto id verius aquae praestabunt per Dei auctoritatem, a quo omnis natura earum constituta est? Si religione aquam medicari putant, quae potior religio, quam Dei vivi? quo agnito, hic quoque studium diaboli recognoscimus res Dei aemulantis, cum et ipse Baptismum in suis exercet. Quid simile? Immundus emundat, perditor liberat, damnatus absolvit. Suam videlicet 1205B operam destruet, diluens delicta quae inspirat ipse. Haec quidem in testimonium posita sunt repellentibus fidem, si minime credant rebus Dei, quarum affectationibus apud aemulum Dei credunt. Annon et alias sine ullo sacramento immundi spiritus aquis incubant, adfectantes illam in primordio divini spiritus gestationem (Gen., I)? Sciunt opaci quique fontes, et avii quique rivi, et in balneis piscinae, et euripi in domibus vel cisternae, et putei, qui rapere dicuntur, scilicet per vim spiritus nocentis. Nam et enectos et lymphatos et hydrophobos vocant, quos aquae necaverunt, aut amentia vel formidine exercuerunt. Quorsum ista retulimus? Ne quis durius credat Angelum Dei sanctum aquis in salutem hominis temperandis adesse, cum Angelus malus 1205C profanum commercium ejusdem elementi in perniciem hominis frequentet. Angelum aquis intervenire si novum videtur, exemplum futuri praecucurrit. Piscinam Bethsaidam Angelus (Joan., V) interveniens commovebat; observabant qui valetudinem querebantur. Nam si quis praevenerat descendere illuc, queri post lavacrum desinebat. Figura ista medicinae corporalis 1206A spiritalem medicinam canebat, ea forma, qua semper carnalia in figura spiritalium antecedunt. Proficiente itaque in hominibus gratia Dei, plus aquis et Angelo accessit: qui vitia corporis remediabant, nunc spiritum medentur: qui temporalem operabantur salutem, nunc aeternam reformant: qui unum semel anno liberabant, nunc quotidie populos conservant, deleta morte per ablutionem delictorum. Exempto scilicet reatu, eximitur et poena. Ita restituitur homo Deo ad similitudinem ejus (Gen., I), qui retro ad imaginem Dei fuerat; imago in effigie, similitudo in aeternitate censetur. Recipit enim illum Dei spiritum, quem tunc de afflatu ejus acceperat, sed post amiserat per delictum.

CAPUT VI.

1206B Non quod in aquis Spiritum sanctum consequamur; sed in aqua emundati sub Angelo, Spiritui sancto praeparamur. Hic quoque figura praecessit (Matth., III). Sic enim Joannes ante praecursor Domini fuit, praeparans vias ejus: ita et Angelus Baptismi arbiter superventuro Spiritui sancto vias dirigit ablutione delictorum, quam fides impetrat, obsignata (Matth., XXVIII) in Patre, et Filio, et Spiritu sancto (Ibidem., XVIII). Nam si in tribus testibus stabit omne verbum, quanto magis, dum habemus per benedictionem eosdem arbitros fidei, quos et sponsores salutis, sufficit ad fiduciam spei nostrae etiam numerus nominum divinorum? Cum autem sub tribus, et testatio fidei, et sponsio salutis 1206C pignerentur, necessario adjicitur Ecclesiae mentio; quoniam ubi tres, id est Pater et Filius et Spiritus sanctus, ibi Ecclesia, quae trium corpus est.

CAPUT VII.

Exinde, egressi de lavacro, perungimur benedicta unctione de pristina disciplina, qua ungi oleo de cornu in sacerdotium solebant. Ex