1203A operibus suis Deus disposuit, etiam in sacramentis propriis parere fecit; si quae vitam terrenam gubernat, et in coelesti procurat.
CAPUT IV.
Sed ea satis erit praecerpsisse, in quibus et ratio Baptismi recognoscitur prima illa, qua jam tunc etiam ipso habitu praenotabatur ad Baptismi figuram, Dei spiritum, qui ab initio supervectabatur super aquas, intinctos reformaturum. Sanctum autem utique super sanctum ferebatur; aut ab eo quod superferebatur, id quod ferebat, sanctitatem mutuabatur. Quoniam subjecta quaeque materia, ejus quae desuper imminet, qualitatem rapiat necesse est, maxime corporalis spiritalem, et penetrare et insidere facilem per substantiae suae subtilitatem. Ita de 1203B Sancto sanctificata natura aquarum, et ipsa sanctificare concepit. Nemo dicat: Numquid ipsis enim aquis tinguimur quae tunc in primordio fuerunt? non utique ipsis nisi ex ea parte, qua genus quidem unum, species vero complures. Quod autem generi attributum est, etiam in specie redundat. Ideoque nulla distinctio est, mari quis an stagno, flumine an fonte, lacu an alveo diluatur, nec quidquam refert inter eos quos Joannes in Jordane, et quos Petrus in Tiberi tinxit. Nisi et ille spado, quem 1204A Philippus inter vias fortuita aqua tinxit, plus salutis aut minus retulit. Igitur omnes aquae de pristina originis praerogativa sacramentum sanctificationis consequuntur, invocato Deo. Supervenit enim statim spiritus de coelis, et aquis superest, sanctificans eas de semetipso, et ita sanctificatae vim sanctificandi combibunt. Quanquam ad simplicem actum competat similitudo, ut, quoniam vice sordium delictis inquinamur, aquis abluamur. Sed delicta, sicut non in carne comparent, quia nemo super cutem portat maculam idololatriae, aut stupri, aut fraudis; ita ejusmodi in spiritu sordent, qui est auctor delicti. Spiritus enim dominatur, caro famulatur; tamen utromque inter se communicant reatum, spiritus ob imperium, caro ob ministerium. Igitur medicatis 1204B quodammodo aquis per Angeli interventum, et spiritus in aquis corporaliter diluitur, et caro in eisdem spiritaliter mundatur.
CAPUT V.
Sed enim nationes extraneae ab omni intellectu spiritalium potestatem eadem efficacia idolis suis subministrant, sed, viduis aquis, sibi mentiuntur. Nam et sacris quibusdam per lavacrum initiantur, Isidis alicujus, aut Mithrae, ipsos etiam deos suos lavationibus efferunt. Caeterum villas, domos,