Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/617

Haec pagina nondum emendata est
1201
1202
TERTULLIANI

1201A

CAPUT II.

Sed enim quanta vis est perversitatis ad fidem labefactandam, vel in totum non recipiendam, ut ex his eam impugnet, ex quibus constat. Nihil adeo est quod tam obduret mentes hominum, quam simplicitas divinorum operum quae in actu videtur, et magnificentia quae in effectu repromittitur: ut hic quoque, quoniam tanta simplicitate sine pompa, sine apparatu novo aliquo, denique sine sumptu homo in aqua demissus, et inter pauca verba tinctus, non multo vel nihilo mundior resurgit, eo incredibilis existimetur consecutio aeternitatis. Mentior, si non e contrario idolorum solemnia vel arcana, de suggestu et apparatu, deque sumptu, fidem et auctoritatem sibi exstruunt. Pro! misera incredulitas, quae denegas Deo proprietates suas, 1201B simplicitatem et potestatem. Quid ergo? nonne mirandum et lavacro dilui mortem? Atquin eo magis credendum, si, quia mirandum est, idcirco non creditur. Qualia enim decet esse opera divina, nisi super omnem admirationem? Nos quoque ipsi miramur, sed quia credimus. Caeterum incredulitas miratur, non credit. Miratur enim simplicia quasi vana, magnifica quasi impossibilia. Et sit plane ut putas, satis ad utrumque divina pronuntiatio praecucurrit: Stulta mundi elegit Deus ut confundat sapientiam ejus (I Cor., I, 27), et Praedifficitia penes homines, facilia penes Deum (Matth., XIX, 26). Nam si Deus et sapiens et potens, quod etiam praetereuntes eum non negant, merito in adversariis sapientiae potentiaeque, id est in stultitia et impossibilitate materias operationis suae 1201C instituit. Quoniam virtus omnis ex his caussam accipit, a quibus provocatur.

CAPUT III.

Hujus memores pronuntiationis, tanquam praescriptionis, nihilominus quam stultum et impossibile sit aqua reformari tractamus. Quid utique 1202A ista materia tantae dignationis meruerit officium? Ut opinor, auctoritas liquidi elementi exigenda est. Atquin plurima suppetit, et quidem a primordio. Nam unum ex his est quae ante omnem mundi suggestum impolita adhuc specie penes Deum quiescebant: In primordio, inquit, fecit Deus coelum et terram. Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, et spiritus Dei super aquas ferebatur (Gen., I, 1, 2). Habes, homo, imprimis aetatem venerari aquarum, quod antiqua substantia; dehinc dignationem, quod divini spiritus sedes, gratior scilicet caeteris tunc elementis. Nam et tenebrae totae adhuc sine cultu siderum informes, et tristis abyssus, et terra imparata, et coelum rude: solus liquor, semper materia perfecta, laeta simplex, de suo pura, dignum vectaculum Deo subjiciebat. Quid 1202B quod exinde dispositio mundi modulatricibus quodammodo aquis Deo constitit. Nam, ut firmamentum coeleste suspenderet, in medietate distinctis aquis fecit; et, ut terram aridam suspenderet, segregatis aquis expediit (Gen. I). Ordinato dehinc per elementa mundo cum incolae darentur (Prov., VIII), primis aquis praeceptum est animas proferre. Primus liquor quod viveret edidit ne mirum sit, in Baptismo, si aquae animare, noverunt. Nam ipsius quoque hominis figurandi opus, sociantibus aquis absolutum est. De terra materia convenit, non tamen habilis nisi humecta et succida, quam scilicet ante quartum diem segregatae aquae in stationem suam, superstite humore, limo temperarant. Si exinde universa vel plura prosequar 1202C quae de elementi istius auctoritate commemorem, quanta vis ejus aut gratia, quot ingenia, quot officia, quantum instrumentum mundo ferat; vereor ne laudes aquae potius, quam Baptismi rationes videar congregasse. Licet eo plenius docerem non esse dubitandum, si materiam, quam in omnibus rebus et