Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/614

Haec pagina nondum emendata est
1195
1196
TERTULLIANI

1195A psalmos et hymnos deducere ad Dei altare debemus omnia nobis a Deo impetraturam.

CAPUT ULTIMUM.

Quid enim orationi de spiritu et veritate venienti negavit Deus, qui eam exigit? Legimus, et audimus, et credimus, quanta documenta efficaciae ejus. Vetus quidem oratio et ab ignibus, et a bestiis, et ab inedia liberabat, et tamen non a Christo acceperat formam. Caeterum quanto amplius oratur oratio Christianorum, non roris Angelum in mediis ignibus sistit, nec ora leonibus obstruit, nec esurientibus rusticorum prandium transfert, nullum sensum passionis delegata gratia avertit; sed patientes, et sentientes, et dolentes sufferentia instruit, virtute ampliat gratiam, ut sciat fides quid a Domino consequatur, intelligens quid pro 1195B Dei nomine patiatur. Sed et retro oratio plagas irrogabat, fundebat hostium exercitus, imbrium utilia prohibebat. Nunc vero oratio justitiae omnem iram Dei avertit, pro inimicis excubat, pro persequentibus supplicat. Mirum si aquas coelestes extorquere novit, quae potuit et ignes impetrare? Sola est oratio, quae Deum vincit. Sed Christus eam nihil mali novit operari. Omnem illi virtutem de bono contulit. Itaque 1196A nihil novit, nisi defunctorum animas de ipso mortis itinere vocare, debiles reformare, aegros remediare, daemoniacos expiare, claustra carceris aperire, vincula innocentium solvere. Eadem diluit delicta, tentationes repellit, persecutiones extinguit, pusillanimos consolatur, magnanimos oblectat, peregrinantes deducit, fluctus mitigat, latrones obstupefacit, alit pauperes, regit divites, lapsos erigit, cadentes suspendit, stantes continet. Oratio murus est fidei, arma et tela nostra adversus hominem, qui nos undique observat. Itaque nunquam inermes incedamus. Die stationis, nocte vigiliae meminerimus. Sub armis orationis signum nostri imperatoris custodiamus; tubam Angeli exspectemus. Orantes erant etiam Angeli omnes. Orat omnis creatura. Orant pecudes, et ferae, 1196B et genua declinant, et egredientes de stabulis ac speluncis, ad coelum non otiosi ore suspiciunt, vibrantes spiritu suo movere. Sed et aves nunc exsurgentes eriguntur ad coelum, et alarum crucem pro manibus extendunt, et dicunt aliquid, quod oratio videatur. Quid ergo amplius de officio orationis? Etiam ipse Dominus oravit, cui sit honor et virtus in saecula saeculorum.