Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/613

Haec pagina nondum emendata est
1193
1194
LIBER DE ORATIONE.

1193A ta, nona, quas solemniores in Scripturis invenire est. Primus Spiritus sanctus congregatis discipulis hora tertia infusus est (Act. ap., II, 15). Petrus, qua die visionem communitatis omnis in illo vasculo expertus est, sexta hora ascenderat orandi gratia in superiora (Ibid., X, 9). Idem cum Joanne ad nonam in templum adibat, ubi paralyticum sanitati reformavit suae (Ib., III, 1). Etsi simpliciter se habeant sine ullius observationis praecepto, bonum tamen sit aliquam constituere praesumptionem, qua et orandi admonitionem constringat, et quasi lege ad tale munus extorqueat a negotiis interdum, ut quod Danieli quoque legimus observatum utique ex Israelis disciplina (Dan., VI, 10), ne minus ter die saltem adoremus, debitores Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Exceptis utique legitimis 1193B orationibus, quae sine ulla admonitione debentur ingressu lucis et noctis. Sed et cibum non prius sumere, et lavacrum non prius adire quam interposita oratione, fideles decet. Priora enim habenda sunt spiritus refrigeria et pabula, quam carnis, et priora coelestia, quam terrena.

CAPUT XXVI.

Fratrem domum tuam introgressum ne sine oratione dimiseris. Vidisti, inquit, fratrem, vidisti Dominum tuum: maxime advenam, ne angelus forte sit. Sed nec ipse a fratribus exemptis priora fecerit refrigeria terrena coelestibus. Statim enim judicabitur 1194A fides tua. Aut quomodo secundum praeceptum pax huic domui (Luc., X, 5) dices, nisi et eis, qui in domo sunt, pacem mutuam reddas?

CAPUT XXVII.

Diligentiores in orando subjungere in orationibus Alleluia solent, et hoc genus psalmos, quorum clausulis respondeant, qui simul sunt. Et est optimum utique institutum omne, quod proponendo et honorando Deo competit, saturatam orationem velut optimam hostiam admovere.

CAPUT XXVIII.

Haec est enim hostia spiritalis, quae pristina sacrificia delevit. Quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum vestrorum? Plenus sum haulocaustomatum arietum; et adipem agnorum, et sanguinem taurorum et 1194B hircorum nolo. Quis enim requisivit ista de manibus vestris (Isaiae, I, 11)? Quae ergo quaesierit Deus, Evangelium docet. Veniet hora, inquit, cum veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate (Joan., IV, 23). Deus enim spiritus est (II Cor., III, 17): et adoratores itaque tales requirit. Nos sumus veri adoratores, et veri sacerdotes, qui spiritu orantes spiritu sacrificamus orationem Dei propriam, et acceptabilem quam scilicet requisivit, quam sibi prospexit. Hanc de toto corde devotam, fide pastam, veritate curatam, innocentia integram, castitate mundam, agape coronatam cum pompa operum bonorum inter