Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/608

Haec pagina nondum emendata est
1183
1184
TERTULLIANI

1183A cepto corpore Domini, et reservato, utrumque salvum est, et participatio sacrificii, et executio officii. Si statio de militari exemplo nomen accipit (nam et militia Dei sumus, II Cor. X, 4; I Tim. I, 18) utique nulla laetitia, sive tristitia obveniens castris, stationes militum rescindit. Nam laetitia libentius, tristitia sollicitius administrabit disciplinam.

CAPUT XX.

De habitu vero duntaxat foeminarum, varietas observationis effecit, post sanctissimum Apostolum, nos vel maxime nullius loci homines, impudenter retractare: nisi quod non impudenter, si secundum Apostolum retractemus. De modestia 1184A quidem cultus et ornatus, aperta praescriptio est etiam Petri, cohibentis eodem ore, quia eodem et spiritu, quo Paulus, et vestium gloriam, et auri superbiam, et crinium lenonem operositatem.

CAPUT XXI.

Sed quid promiscue observetur per Ecclesias, quasi incertum id retractandum est velarine debeant virgines, an non. Qui enim virginibus indulgent capitis immunitatem, hoc niti videntur quod Apostolus non virgines nominatim, sed mulieres designaverit velandas esse; nec sexum, ut diceret foeminas, sed gradum sexus, dicendo mulieres (I Cor. XI, 5). Nam si sexum nominasset, foeminas dicendo, ab-