Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/604

Haec pagina nondum emendata est
1175
1176
TERTULLIANI

1175A ac probe elatis, ne vultu quidem in audaciam erecto. Nam ille publicanus, qui non tantum prece, sed et vultu humiliatus atque dejectus orabat, justificatior pharisaeo procacissimo discessit. Sonos etiam vocis subjectos esse oportet. Aut quantis arteriis opus est, si pro sono audiamur? Deus autem non vocis, sed cordis auditor est, sicut conspector. Daemonium oraculi Pythii: Et mutum, inquit, intelligo, et non loquentem exaudio. Dei aures sonum exspectant? Quomodo ergo oratio Jonae de ventre 1176A ceti per tantae bestiae viscera, ab ipsis abyssis per tantam aequoris molem ad coelum potuit evadere? Quid amplius referent isti, qui clarius adorant, nisi quod proximis obstrepunt? Imo prodendo petitiones suas, quid minus faciunt, quam si in publico orent?

CAPUT XVIII.

Alia jam consuetudo invaluit, jejunantes habita oratione cum fratribus, subtrahunt osculum