1169A
CAPUT XIV.
Caeterum satis mundae sunt manus, quas cum toto corpore in Christo semel lavimus. Omnibus licet membris lavet quotidie Israel, nunquam tamen mundus est. Certe manus ejus semper immundae sanguine prophetarum, et ipsius Domini cruentatae in aeternum. Et ideo conscientia patrum haereditarii rei nec attollere eas ad Dominum audent, ne exclamet aliquis Isaias, ne exhorreat Christus. Nos vero non attollimus tantum, sed etiam expandimus e 1170A dominica passione modulatum, et orantes confitemur Christo.
CAPUT XV.
Sed quoniam unum aliquod attigimus vacuae observationis, non pigebit caetera quoque denotare, quibus merito vanitas exprobranda est; siquidem sine ullius aut dominici, aut apostolici praecepti auctoritate fiunt. Hujusmodi enim non religioni, sed superstitioni deputantur, affectata, et coacta, et curiosi potius, quam rationalis officii; certe vel eo coercenda, quod gentilibus adaequent. Ut est quorumdam, expositis