Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/597

Haec pagina nondum emendata est
1161
1162
TERTULLIANI

1161A tur.

Hoc est corpus meum (Luc., XXII, 19). Itaque petendo panem quotidianum, perpetuitatem postulamus in Christo, et individuitatem a corpore ejus. Sed et quia carnaliter admittitur ista vox, non sine religione potest fieri et spiritalis disciplinae. Panem enim peti mandat, quod solum fidelibus necessarium est; caetera enim nationes requirunt. Ita et exemplis inculcat, et parabolis retractat, cum dicit: Numquid panem filiis pater aufert, et canibus tradit (Matth., XXV, 26)? Item: Numquid filio panem poscenti lapidem tradit (Matth., VII, 9)? Ostendit enim, quid a patre filii exspectent. Sed et nocturnus ille pulsator panem poscebat (Luc., XI, 5). Merito autem adjecit: Da nobis hodie, ut qui praemiserat: Nolite de crastino cogitare quid edatis. Cui rei parabolam quoque 1162A accommodavit illius hominis, qui provenientibus fructibus ampliationem horreorum, et longae securitatis spatia cogitavit; is ipsa nocte moritur (Luc., XII, 16).

CAPUT VII.

Consequens erat, ut observata Dei liberalitate, etiam clementiam ejus precaremur; quid enim alimenta proderunt, si illi reputamur revera quasi taurus ad victimam? Sciebat Dominus se solum sine delicto esse. Docet itaque petamus dimitti nobis debita nostra. Exomologesis est, petitio veniae; quia qui petit veniam, delictum confitetur. Sic et poenitentia demonstratur acceptabilis Deo, quia vult eam, quam mortem peccatoris (Ezech. XXXIII, 11). Debitum autem in Scripturis delicti figura est, quod perinde judicio debeatur, et ab eo exigatur, nec