Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/594

Haec pagina nondum emendata est
1155
1156
TERTULLIANI

1155A cabulo et Deum cum suis honoramus, et praecepti meminimus, et oblitos patris denotamus.

CAPUT III.

Nomen Dei Patris nemini proditum est. Etiam qui de ipso interrogaverat Moyses, aliud quidem nomen audierat. Nobis revelatum est in Filio. Jam enim Filius novum Patris nomen est. Ego veni, inquit, in nomine Patris (Joan., V, 43). Et rursus, Pater, glorifica nomen tuum. Et apertius: Nomen tuum manifestavi hominibus. Id ergo ut sanctificetur postulamus: non quod deceat homines bene Deo 1156A optare, quasi sit et aliud, de quo ei possit optari, aut laboret nisi optemus. Plane benedici Deum (Psal. CIII, 22) omni loco ac tempore condecet, ob debitam semper memoriam beneficiorum ejus ab omni homine. Sed et hoc benedictionis vice fungitur. Caeterum quando non sanctum et sanctificatum est per semetipsum nomen Dei, cum caeteros sanctificet ex semetipso? Cui illa Angelorum circumstantia non cessant dicere: Sanctus, Sanctus, Sanctus (Isa., VI, 3; Apoc., IV, 8). Proinde igitur et nos Angelorum, si meminerimus, candidati jam