Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/367

Haec pagina nondum emendata est

Formula:0701

0701A aliunde noscibiles quam de emendatione vitiorum pristinorum. Absit enim ut indigne feramus ea nos pati quae optamus, aut ultionem a nobis aliquam machinemur, quam a Deo exspectamus.

CAPUT III.

Tamen (sicut supra diximus) doleamus necesse est, quod nulla civitas impune latura sit sanguinis nostri effusionem, sicut et sub Hilariano praeside, cum de areis sepulturarum nostrarum acclamassent: Areae non sint; areae ipsorum non fuerunt. Messes enim suas non egerunt. Caeterum et imbre anni praeteriti quid commeruerit genus humanum apparuit, cataclysmum scilicet et retro fuisse propter incredulitates et iniquitates hominum; et ignes qui super moenia Carthaginis 0701B proxime pependerunt per noctem, quid minati sint, sciunt qui viderunt; et pristina tonitrua quid sonaverunt, sciunt qui obduruerunt. Omnia haec signa sunt imminentis irae Dei, quam necesse est, quoquo modo possumus, ut et annuntiemus, et praedicemus, et deprecemur interim localem esse: universalem enim et supremam suo tempore sentient, qui exempla ejus aliter interpretantur. Nam et sol ille in conventu Uticensi, extincto pene lumine, adeo portentum fuit, ut non potuerit ex ordinario deliquio hoc pati, positus in suo hypsomate et domicilio. Habetis astrologos. Possumus aeque et exitus 0702A quorumdam praesidum tibi proponere, qui in fine vitae suae recordati sunt deliquisse, quod vexassent chritianos. Vigellius Saturninus qui primus hic gladiumin nos egit, lumina amisit. Claudius Lucius Herminianus in Cappadocia, cum indigne ferens uxorem suam ad hanc sectam transisse, christianos crudeliter tractasset, solusque in praetorio suo vastatus peste, cum vivus vermibus ebullisset: Nemo sciat, aiebat, ne gaudeant christiani. Postea cognito errore suo, quod tormentis quosdam a proposito suo excidere fecisset, pene christianus decessit. Caecilius Capella in illo exitu bysantino: Christiani gaudete, exclamavit. Sed et qui videntur sibi impune tulisse, venient in diem divini judicii. Tibi quoque optamus admonitionem solam 0702B fuisse, quod cum Adrimeticum Mavilum ad bestias damnasses, et statim haec vexatio subsecuta est, et nunc ex eadem caussa interpellatio sanguinis. Sed memento de caetero.

CAPUT IV.

Non te terremus, qui nec timemus: sed velim, ut omnes salvos facere possimus, monendo μὴ θεομαχεῖν. Potes et officio jurisdictionis tuae fungi, et humanitatis meminisse, vel quia et vos sub gladio estis. Quid enim amplius tibi mandatur, quam nocentes confessos damnare, negantes autem ad tormenta revocare? Videtis ergo quomodo ipsi vos con