Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/365

Haec pagina nondum emendata est



AD LIBROS APOLOGETICOS APPENDIX,

LIBER AD SCAPULAM.


0697A

ARGUMENTUM ET SYNOPSIS.

De epocha libri ad Scapulam dissident eruditi, ac anno 203, a Tertulliano, editum fuisse Pamelius et Baronius tradiderunt; alii vero sub Heliogabalo imperatore, anno 217. Verosimilius tamen hoc intermedio tempore, et circa annum 212, id accidisse videtur, cum scilicet post patris obitum solus imperaret Caracalla: quare unius tantum imperatoris eo in libro meminit: Colimus ergo imperatorem sic, quomodo et nobis licet, et ipsi expedit, ut hominem a Deo secundum; et iterum: Itaque et sacrificamus pro salute imperatoris; sed Deo nostro, et ipsius. Post diuturnam vero persecutionem, quae sub Severi imperio contigit, haec Tertullianum scripsisse inde constat, quod quinque proconsules numeret, a quibus christiani vexati fuerant, quique cum in varias incidissent calamitates, horum exemplo Scapulam, ut sibi caveret, hortatur; cum praecipue portenta quaedam Carthagine visa fuerint, statim ac idem Scapula provinciam ingressus, Mavilium Adrumeticum christianum hominem ab bestias damnaverat: Tibi quoque optamus 0697B admonitionem solam fuisse, quod cum Adrumeticum Mavilium ad bestias damnasses, et statim haec vexatio subsecuta est.

Quaenam autem fuerit illa vexatio, his verbis narrat: Caeterum et imbre anni praeteriti, quid commeruerit genus humanum apparuit, cataclysmum scilicet, et retro fuisse propter incredulitates, et iniquitates hominum; et ignes, qui supra moenia Carthaginis proxime pependerunt per noctem, quid minati sint, sciunt, qui viderunt; et pristina tonitrua quid sonaverint, sciunt, qui obduruerunt. Omnia haec signa sunt imminentis irae Dei, quam necesse est, quoquo modo possumus, ut et annuntiemus, et praedicemus, et deprecemur interim localem esse; universalem enim et supremam suo tempore sentient, qui exempla ejus aliter interpretantur. Nam et sol ille in conventu Uticensi, extincto plene lumine, adeo portentum fuit, ut non potuerit ex ordinario deliquio hoc pati, positus in suo hypsomate, et domicilio. 0697C Habetis astrologos. Deinde ut Scapulam ab effundendo christianorum sanguine deterreret, quid passi sint alii praesides, enarrat: Doleamus necesse est, quod nulla civitas impune latura sit sanguinis nostri effusionem, sicut et sub Hilariano Praeside, cum de areis sepulturarum nostrarum acclamassent: Areae non sint. Areae ipsorum non fuerunt, messes enim suas non egerunt. Ac post nonnulla alibi relata subdit: Possumus aeque et exitus quorumdam Praesidum tibi exponere, qui in fine vitae suae recordati sunt deliquisse, quod vexassent christianos. Vigellius Saturninus, qui primus hic gladium in nos egit, lumina amisit. Claudius Herminianus in Cappadocia, cum indigne ferens uxorem suam ad hanc sectam transiisse, christianos crudeliter tractasset, solusque in praetorio suo vastatus peste, cum 0697D vivus vermibus ebullisset: Nemo sciat, aiebat, ne spe 0698A gaudeant christiani. Postea cognito errore suo, quod tormentis quosdam a proposito suo excidere fecisset, pene christianus decessit. Caecilius Capella in illo exitu Bysantino, christianos, gaudete, acclamavit. Sed et qui videntur sibi impune tulisse, venient in diem divini judicii.

Praesidum etiam, qui in Christianos mitius egerunt, exempla addit: Quanti autem Praesides, et constantiores, et crudeliores dissimulaverunt ab hujusmodi caussis? Ut Cincius Severus, qui Thistri ipse dedit remedium, quomodo responderent christiani, ut dimitti possent. Ut Vespronius Candidus, qui christianum quasi tumultuosum civibus suis satisfacere dimisit. Ut Asper, qui modice vexatum hominem, et statim dejectum, nec sacrificium compulit facere, ante professus inter advocatos et assessores, dolere se incidisse in hanc causam. Pudens etiam missum ad se christianum, in elogio concussione ejus intellecta, dimisit, scisso eodem elogio, sine accusatore negans se auditurum hominem, secundum mandatum. Haec omnia tibi, et de officio suggeri possunt, et ab eisdem advocatis, qui et ipsi beneficia 0698B habent christianorum, licet acclament, quae volunt; nam et cujusdam notarius, cum a daemone praecipitaretur, liberatus est; et quorumdam propinquus, et puerulus, et quanti honesti viri (de vulgaribus enim non dicimus) aut a daemoniis, aut valetudinibus remediati sunt! Tum Severi refert imperatoris exemplum, qui a christiano homine, oleo inunctus, curatus fuerat: Ipse etiam Severus, pater Antonini, Christianorum memor fuit: nam et Proculum christianum, qui Toparcion cognominabatur, Evodiae procuratorem, qui eum per oleum aliquando curaverat, requisivit, et in palatio suo habuit usque ad mortem ejus, quem et Antoninus optime noverat lacte christiano educatus. Scapulam tandem admonet, ut a christianorum perquisitione cesset, ne tota Carthago christianorum sanguine impleatur: Quid ipsa Carthago passura est decimanda a te, cum propinquos, cum contubernales suos illic unusquisque cognoverit, cum viderit illic fortasse, et tui ordinis viros, 0698C et matronas, et principales quasque personas, et amicorum tuorum, vel propinquos, vel amicos? Parce Carthagini, si non tibi: parce provinciae, quae visa intentione tua, obnoxia facta est concussionibus, et militum, et inimicorum suorum cujusque. Haec idcirco, quod cum semel innotuisset Praesidem christianis infensum esse, gentiles turmatim in eos magno furore impetum facere, praedari, atque enecare solebant. Caeterum haud exstingui persecutione christianam Religionem, sed propagari potius, his verbis annotat: Nec tamen deficiet haec secta, quam tunc magis aedificari scias, cum caedi videtur. Quisque enim tantam tolerantiam spectans, ut aliquo scrupulo percussus, et inquirere accenditur, quid sit in caussa: et ubi cognoverit veritatem, et ipse statim sequitur. Hactenus Tertullianus 0698D ad Scapulam. Lump.

0697D

CAPUT PRIMUM.

Nos quidem neque expavescimus, neque pertimescimus ea, quae ab ignorantibus patimur: cum ad hanc sectam, utique suscepta conditione ejus, pacti venerimus, ut etiam animas nostras auctorati in has pugnas accedamus, ea quae Deus repromittit consequi optantes, et ea quae diversae vitae comminatur pati timentes. Denique cum omni saevitia vestra concertamus, etiam ultro erumpentes, 0698D magisque damnati quam absoluti gaudemus. Itaque hunc libellum non nobis timentes misimus, sed vobis et omnibus inimicis nostris, nedum amicis: ita enim disciplina jubemur diligere inimicos quoque, et orare pro eis qui nos persequuntur: ut haec sit perfecta et propria bonitas nostra, non communis. Amicos enim diligere omnium est, inimicos autem solorum christianorum. Qui ergo dolemus de ignorantia vestra, et miseremur erroris humani, et fu