0689Alia. Nam illi etiam servi conditione erant: tu vero nullius servus, in quantum solius Christi, qui te etiam captivitate saeculi liberavit, ex forma dominica agere debebis. Ille Dominus in humilitate et ignobilitate incessit domicilio incertus (Luc., IX): Nam Filius, inquit, hominis non habet ubi caput suum collocet; vestitu incultus, neque enim dixisset (Matth. XI, 8): Ecce qui teneris vestiuntur, in domibus regum sunt; vultu denique et aspectu inglorius, sicut et Esaias (Is. LIII, 2) pronuntiaverat. Si potestatem quoque nullam ne in suos quidem exercuit, quibus sordido ministerio functus est (Joan. XIII): si regem se denique fieri, conscius sui regni, refugit (Joan. VI), plenissime dedit formam suis dirigendo omni fastigio et suggestu tam dignitatis quam potestatis. 0689B Quis enim magis his usus fuisset quam Dei Filius? quales et quanti eum fasces producerent! qualis purpura de humeris ejus floreret! quale aurum de capite radiaret, nisi gloriam saeculi alienam et sibi et suis judicasset! Igitur, quae noluit, rejecit; quae rejecit, damnavit; quae damnavit, in pompa diaboli deputavit. Non enim damnasset, nisi non sua: alterius autem esse non possent, nisi diaboli, quae Dei non sunt. Tu si diaboli pompam ejerasti, quicquid ex ea attigeris, id scias esse idololatriam; vel hoc 0690A te commonefaciat omnes hujus saeculi potestates, et dignitates, non solum alienas, verum et inimicas Dei esse, quod per illas adversus Dei servos supplicia consulta sunt, per illas et poenae ad impios paratae irrogantur. Sed et nativitas et substantia tua molestae tibi sunt adversus idololatriam. Ad evitandum remedia deesse non possunt; cum etsi defuerint, supersit unicum illud quo felicior factus non in terris magistratus, sed in coelis.
CAPUT XIX.
Posset in isto capitulo etiam de militia definitum videri, quae inter dignitatem et potestatem est. At nunc de isto quaeritur, an fidelis ad militiam converti possit, et an militia ad fidem admitti etiam caligata, vel inferior 0690B quaeque, cui non sit necessitas immolationum vel capitalium judiciorum. Non convenit sacramento divino et humano, signo Christi et signo diaboli, castris lucis et castris tenebrarum: non potest una anima duobus deberi, Deo et Caesari (Matth., XXII; Exod., III; Exod., XXVIII; Matth., III; Exod., XVII; Luc., III; Matth., VIII; Matth. XXVI). Et virgam portavit Moyses, fibulam et Aaron; cingitur loro et Joannes; agmen agit et Jesus Nave; bellavit et populus, si placet ludere. Quomodo autem bellabit, imo