Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/354

Haec pagina nondum emendata est

Formula:0675

0675Atur. Quis haec competere christiano existimabit, nisi qui putabit convenire etiam non magistro? Scimus dici posse: «si docere litteras Dei servis non licet, etiam nec discere licebit. Et quomodo quis institueretur ad prudentiam interim humanam, vel ad quemcumque sensum vel actum, cum instrumentum sit ad omnem vitam litteratura? Quomodo repudiamus saecularia studia, sine quibus divina non possunt?» Videamus igitur necessitatem litteratoriae eruditionis; respiciamus ex parte eam admitti non posse, ex parte vitari. Fideles magis discere, quam docere litteras capit. Diversa est enim ratio discendi et docendi. Si fidelis litteras doceat insertas idolorum praedicatione, sine dubio, dum docet, commendat: dum tradit, affirmat: dum commemorat, testimonium dicit (Exod. XXIII, 13); deos ipsos hoc nomine obsignat, cum 0675B lex prohibeat (ut diximus) deos pronuntiari (Exod. XX), et nomen hoc in vano collocari. Hinc prima diabolo fides aedificatur ab initiis eruditionis. Quaere an idololatriam committat qui de idolis catechizat? At cum fidelis haec discit; si jam sapit qui sit, neque recipit, neque admittit, multo magis si nondum sapit. Aut ubi coeperit sapere, prius sapiat oportet, quod prius didicit, id est, de Deo et fide: proinde illa respuet, nec recipiet. Et erit tam tutus, quam qui sciens venenum ab ignaro accipit, nec bibit. Huic necessitas ad excusationem deputatur, quia aliter discere non potest. Tanto autem facilius est litteras non docere, quam non discere, quanto et reliqua scholarum de publicis propriis solemnitatibus inquinamenta facilius discipulis fidelis non adibit, quam magister non frequentabit.

0675C

CAPUT XI.

De negotiationibus, si caetera delictorum recogitemus, in primis cupiditatem radicem omnium 0676A malorum, qua quidam irretiti, circa fidem naufragium sunt passi; quamvis et idololatria ab eodem apostolo dicta sit cupiditas. Tum mendacium, cupiditatis ministrum. Taceo de perjurio, quando ne jurare quidem liceat. Negotiatio servo Dei apta est? Caeterum, si cupiditas abscedat, quae est caussa acquirendi, cessante caussa acquirendi, non erit necessitas negotiandi. Sit nunc aliqua justitia quaestus, secura de cupiditatis et mendacii observatione, in crimen offendere idololatriae eam opinor, quae ad ipsam idolorum animam et spiritum pertinet, quae omne daemonium saginat. Sane annon illa principalis idololatria? viderint si aedem merces, thura dico et caetera peregrinitatis ad sacrificium idolorum, etiam hominibus ad pigmenta medicinalia, nobis quoque insuper ad solatia sepulturae usui sunt. Certe cum 0676B pompae, cum sacerdotia, cum sacrificia idolorum de periculis, de damnis, de incommodis, de cogitationibus, de discursibus negotiationibusve instruuntur, quid aliud quam procurator idolorum demonstraris? Nemo contendat posse hoc modo omnibus negotiationibus controversiam fieri. Graviora delicta quaeque pro magnitudine periculi diligentiam extendunt observationis, ut non ab his tantum abscedamus, sed et ab iis per quae fiunt. Licet enim ab aliis fiat, non interest, si per me. In nullo necessarius esse debeo alii, cum facit quod mihi non licet. Ex hoc quod vetor facere, intelligere debeo curandum mihi esse, ne fiat per me. Denique in alia caussa non levioris reatus praejudicium istud observo. Nam quod mihi de stupro interdictum sit, aliis ad eam rem nihil aut operae aut 0676C conscientiae exhibeo. Nam quod ipsam carnem meam a lupanaribus segregavi, agnosco me, neque lenocinium, neque id genus lucrum alterius caussa exercere