Pagina:Patrologia Latina 001.djvu/352

Haec pagina nondum emendata est

Formula:0671

0671Arum, frequentior est omni superstitione luxuria et ambitio. Lances et scyphos facilius ambitio, quam superstitio desiderabit. Coronas quoque magis luxuria, quam solemnitas erogat. Cum igitur ad haec artificiorum genera cohortemur, quae idolum quidem, et quae idolo competunt, non attingant, sint autem et hominibus communia saepe quae et idolis, hoc quoque cavere debemus, ne quid, scientibus nobis, ab aliquibus de manibus nostris in rem idolorum postuletur. Quod si concesserimus, et non remediis jam usitatis egerimus, non puto nos a contagio idololatriae vacare, quorum manus non ignorantium in officio vel in honore et usu daemoniorum deprehenduntur.

0671B

CAPUT IX.

Animadvertimus inter artes etiam professiones quasdam obnoxias idololatriae. De astrologis ne loquendum quidem est. Sed quoniam quidam istis diebus provocavit defendens sibi perseverantiam professionis istius, paucis utar. Non allego quod idola honoret, quorum nomina coelo inscripsit, quibus omnem Dei potestatem addixit: quod propterea homines non putant Deum requirendum, praesumentes stellarum nos immutabili arbitrio agi. Unum propono, angelos esse illos desertores Dei (Gen., VI), amatores foeminarum, proditores etiam hujus curiositatis, propterea quoque damnatos a Deo. O divina sententia usque ad terram pertinax, cui etiam ignorantes testimonium reddunt. Expelluntur mathematici sicut angeli eorum. Urbs et Italia interdicitur mathematicis, 0671C sicut coelum angelis eorum. Eadem poena est exilii discipulis 0672A et magistris. Sed magi et astrologi ab oriente venerunt (Matth., II). Scimus magiae et astrologiae inter se societatem. Primi igitur stellarum interpretes natum Christum annuntiaverunt, primi muneraverunt. Hoc nomine Christum (opinor) sibi obligaverunt. Quid tum? Ideo nunc et mathematicis patrocinabitur illorum magorum religio? De Christo scilicet est mathesis hodie, stellas Christi, non Saturni et Martis et cujusque, ex eodem ordine mortuorum observat et praedicat. At enim scientia illa usque ad Evangelium fuit concessa, ut Christo edito nemo exinde nativitatem alicujus de coelo interpretetur. Nam et thus illud et myrrham et aurum ideo infanti tunc Domino obtulerunt, quasi clausulam 0672B sacrificationis et gloriae saecularis, quam Christus erat adempturus. Quod igitur iisdem magis somnium sine dubio ex Dei voluntate suggessit, ut irent in sua, sed alia, non qua venerant, via, id est, ne pristina secta sua incederent: nonne illos Herodes persequeretur, qui nec persecutus est, etiam ignorans alia via digressos, quoniam et qua venerant ignorabat. Adeo viam rectam et disciplinam intelligere debemus. Itaque magis praeceptum, ut exinde aliter incederent. Sic et alia illa species magiae quae miraculis operatur, etiam adversus (Exod., VII) Moysen aemulata, patientiam Dei traxit ad Evangelium usque (Act., VIII, 18). Nam exinde et Simon Magus jam fidelis, quoniam aliquid adhuc de circulatoria secta cogitaret, ut scilicet inter miracula professionis suae 0672C etiam Spiritum Sanctum per manuum impositionem